TIT. XXXII. Quomodo sobrie, pie et juste vivamus.

Sobrie et pie et juste vivamus in hoc saeculo (Tit. II). Sobrie nobis, juste proximo, pie Deo. Sobrie in duobus, in cavenda voluptate carnis, et curiositate saeculi. Unde Dominus: Attendite, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae (Luc. XXI). Ecce compedes quae crapulam, id est carnis curam stringunt et angustant, et carcer qui curiositates saeculi claudit et obfirmat. Qui primum vincit, in carne ambulans non secundum carnem militat; qui secundum vincit, dicere potest: Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III). Juste item in duobus, ut nemini noceas, omnibus prodesse velis. Unde quod tibi non vis, alii non facias (Tob. IV); et quaecunque vultis ut faciant vobis homines, eadem facite illis (Matth. VII). Pie quantum ad fidem, quae in duobus consistit: in justificatione qua in praesenti nos justificat, et in beatificatione qua in futuro nos beatificat. Hanc fidem a nobis exigit Deus, ut credamus nos ab ipso justificandos per misericordiam, beatificandos per veritatem. Promisit enim justos beatificare. Unde quos justificabit hos et glorificabit (Rom. VIII). Et Dominus: Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si coelestia vobis dixero credetis? (Joan. III.) Terrena justificatio fit in praesenti, coelestis beatificatio in futuro. Sobrie ergo vivamus, ut bonam conscientiam habeamus; juste, ut proximis prodesse possimus. Unde sapientia quae desursum est (Jac. III), primum pudica est, deinde pacifica, pie ut Deum diligamus; haec enim omnia propter Deum agenda sunt.