TIT. XXXIII. De quatuor vocationibus et duabus electionibus.

Multi sunt vocati; pauci vero electi (Matth. X). Quatuor sunt vocationes, duae electiones. Prima vocatio est naturae de utero ad lucem; de qua propheta: Dominus vocavit me ab utero (Isa. XLIX). Secunda gratiae, de qua Apostolus: Videte, fratres, vocationem vestram, quia non multi nobiles (II Cor. I). Et quos praedestinavit, hos et vocavit (Rom. VIII). Tertia solutionis, de qua idem Apostolus: Sequor ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu (Philipp. III). Inde et dies mortis dictus est vocationis. Quarta retributionis, de qua Propheta: Advocavit coelum desursum, et terram discernere populum suum (Psal. XLIX). Multi ergo vocati sunt, pauci vero electi. Multi vocati ad fidem, pauci electi ad justificationem. Multi vocati ad laborem, pauci electi ad requiem. Multi vocati ad judicium, pauci electi ad regnum.