TIT. XXXIV. Quomodo in electis suis thronum suum ponat Deus.

Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. Aliud est Deum in electis suis ponere thronum suum, aliud electos ponere in throno. Illud est justificare, hoc beatificare. Justificare per fidem, beatificare per speciem. Per fidem enim Christus habitat in cordibus nostris; et quia Christus est Dei virtus et Dei sapientia, anima justi efficitur sedes et thronus sapientiae. Vocat ergo Deus electam, primo de errore ad fidem; secundo de fide ad speciem, praedestinatione electam. Vocat ad fidem electam ex omni carne et assumptam. Primo vocat ut in ea thronum ponat; secundo, ut eam in thronum constituat, quia primo vocat ut inhabitans et fide cor ejus mundans justificet; secundo, ut justificatam et assumptam glorificet.