TIT. XXXV. De tribus quae sunt in matrimonio et de triplici fornicatione, et ejus remedio.

Cum gustasset architriclinus, etc. (Joan. II). Tria sunt in conjugio. Sacramentum religionis, de quo Apostolus: Sacramentum hoc dico magnum, etc. (Ephes. V.) Officium purgationis; unde: Maledictus qui non reliquerit semen super terram. Remedium fornicationis; unde: Unusquisque habeat suam uxorem propter fornicationem (I Cor. VII). Fornicatio autem triplex est. Lubrica opere, phantastica cogitatione. Unde: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V). Apostatica discessione, quando a via sanctae conversationis reditur ad saeculum et vomitum. Unde: Perdidisti omnes qui fornicantur abste (Psal. LXXII). Hanc triplicem Osee breviter comprehendit: Fornicatio, inquit, et vinum et ebrietas auferunt cor (Ose. IV). Fornicationem apostaticam vinum, phantasticam ebrietatem, lubricam vocans fornicationem. Huic triplici fornicationi triplex apponitur remedium. Desponsatio, de qua in Osee Dominus: Sponsabo te mihi in misericordia; sponsabo te mihi in justitia, sponsabo te mihi in fide (Ose. II). In misericordia reconciliationis, in justitia confoederationis, in fide tori nuptialis. Hanc ab se longe fornicantem Dominus ad se vocans, sola misericordia sibi reconciliat, reconciliatam justificat, et justificatam interno quodam gustu suae dulcedinis velut quadam pignoris arrha sibi facit confoederatam et sui desiderii aestu flagrantem, tandem de exsilio hujus peregrinationis eripiens, in thalamum ipsam absorbentis gloriae introducit et amplexu suo glorificat. Triplex igitur est desponsatio: in misericordia, in justitia, in fide; quae in fide conjungit sponsum et sponsam; quae in misericordia, Christum et Ecclesiam; quae in justitia, Deum et animam. Prima est legitima, secunda mystica, tertia spiritualis. Legitima lubricae fornicationis, mystica phantasticae, spiritualis apostaticae remedium est. Nam unicuique suam propter fornicationen habere permittitur, et Ecclesia a Christo suo electa de fornicatione eximitur. Christiana vero amica post diuturnam incontinentiam ad priorem virum suum revertens et illi castro amore inhaerens, cum eo unus spiritus efficitur. In figura triplicis desponsationis apud Judaeos in nuptiis parabatur triclinium, id est trium lectorum thalamus discubitorius ex tris et [k][l][iac][n][ee] cline, quod est lectus, dicitur quibus magister convivii vocatus architriclinus praesidebat. Thalamus autem est locus complectentium se amore conjugali. In primo lecto sunt sponsus et sponsa; in secundo, Christus et Ecclesia; in tertio, Deus et anima. Primus legitimus, secundus mysticus, tertius spiritualis, imo primus est ille lectus materialis, secundus uterus virginalis, de quo Propheta inquit: tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). Tertius mens sincera devota et fidelis. Unde Apostolus: Timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excedant a simplicitate, quae est in Christo Jesu (II Cor. XI).