TIT. XXXVI. Quod persecutio fit tribus de causis et quatuor gladiis.

Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). Alii propter injustitiam, alii propter falsam et simulatam justitiam, alii propter veram justitiam persecutionem patiuntur. Primi sunt iniqui, secundi hypocritae, tertii electi. Fit autem persecutio quadruplici gladio: poenae, linguae, humanae perturbationis et diabolicae suggestionis. De prima dicitur: Tribulatio an gladius? (Rom. VIII.) De secunda: Lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI). De tertia: Tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II). De quarta: A gladio maligno eripe me (Psal. CXLIII). His quatuor gladiis opponuntur duo gladii ecclesiasticae defensionis. Unde Petrus: Ecce duo gladii hic (Luc. XXII). Et Dominus: Satis est (ibid.).