TIT. XXXVII. Ad quae docenda missi sunt Filius et Spiritus sanctus.

Venit hora et nunc est, in qua veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV). Spiritus est Deus, qui docet eos qui adorant in spiritu et veritate. Nam ad docendum tria quaedam missus est Filius et Spiritus sanctus: quem, ubi et quomodo. Quem? Deum. Ubi? In Spiritu. Quomodo? in veritate. Sunt qui Deum non adorant, sed daemonia; sunt qui Deum adorant, sed non in spiritu; sunt qui in spiritu Deum adorant, sed non in veritate. Sunt qui Deum adorant et in spiritu et veritate. Primi sunt gentiles vel avari, secundi Judaei, tertii hypocritae vel haeretici, quarti Catholici et electi. In primis est religio profana, in secundis vana, in tertiis falsa, in quartis vera. Hanc ultimam docet Filius veritas, Spiritus sanctus; quam religionem beatus Jacobus dicit esse mundam et immaculatam (Jac. I): mundam, sine ruga deauratae intentionis; immaculatam, sine veneno perversitatis.