TIT. XXXVIII. Quid sit Deum diligere

“ex toto corde, ex tota anima, et ex tota virtute;”

et quae tria diverso gradu diligi possint.

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. (Deut. VI). Qui mundum propter Deum diligit, et totum cogitatum suum qui ex mundi sollicitudine gignitur jactat in Dominum, hic Deum toto corde diligit. Qui se propter Deum diligit, ut cui vivere Christus est, et mori lucrum; qui dicere potest: Vivo, jam non ego; vivit autem in me Christus (Gal. II), Deum tota anima, id est tota vita diligit. Et hoc duobus modis: vel in se Deum, vel se in Deo diligendo. At qui gustata dulcedine suavitatis Dei, ipsum propter ipsum diligit, jamque unus cum Deo spiritus est, tota virtute Deum diligit. Tria quippe sunt quae hoc gradu diligi possunt, quamvis unum solum amore sit dignum: mundus, homo, Deus. Potest enim quis mundum diligere propter mundum, mundum propter seipsum, mundum propter Deum. Sed quia omnis et solus effectus bonus est cujus causa bona est; bene profecto diligit qui diligit propter Deum; nihil enim praeter Deum bene diligitur. In corde autem, cogitatio; in anima, vita; in mente, intellectus notatur. Ille ergo diligit Deum toto corde, tota anima, tota mente qui extra Deum nihil cogitat, affectat et sapit.