TIT. IV. De duodecim virtutum gradibus.

Duodecim sunt gradus quibus sancti per iter virtutum conscendunt. Unde: Ibunt de virtute in virtutem, ut videant Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Quorum primus est confessio. Ideo in visione Joannis primus ponitur Judas qui interpretatur confessio (Apoc. VII). Qui enim post peccata converti desiderat, necesse est ut primo confiteatur peccata sua. Quia vero deflet mala, Deum quem offenderat illi placabilem facit, et oculos misericordiae Dei ad se convertit, juxta quod dicitur: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I). Ruben post Judam ponitur, qui interpretatur filius visionis, quando et peccator per confessionem a Deo respicitur. Et quia per poenitentiam consecutus est ex Dei respectu misericordiam, necesse est ne relabatur, ut contra omnia vitia et tentationes armetur, et voluptates a se carnis praecidat. Tertio sequitur Gad, qui accinctus interpretatur. Tironis est accingi: qui postquam vitia domuerit, beatus esse incipit. Unde in ordine quartus ponitur Aser, qui beatus interpretatur, ut ascendens jam beatus factus ad aliorum etiam profectus se extendat, et per misericordiam condonando laedentibus, condolendo peccatoribus, subveniendo egentibus dilatetur. Unde post Aser Nephthalim sequitur, qui interpretatur dilatatio. Cumque suae et aliorum saluti bene prospexerit, omnium peccatorum et eorum quae mundi sunt debet oblivisci, solum Deum sequens: ideoque post Nephthalim ponitur Manasses, qui interpretatur oblitus. Hunc autem pro se et pro aliis vere exaudit Deus. Unde septimo loco invenitur Simeon, qui exauditio interpretatur: talisque factus additur bonis et perfectis. Unde sequitur Levi, qui additus interpretatur; et merito jam a Deo mercedem consequitur. Unde post eum ponitur Issachar, qui merces interpretatur. Sed interpretationem hujus nominis clarius videbimus, si ea quae mater Lia eo nascente dixit, ponamus: Reddidit, inquit, Dominus mercedem mihi, quia dedi ancillam, et ideo appellavit nomen ejus Issachar, id est merces (Gen. XXX). Caro nostra debet esse ancilla nostra, vir noster Deus noster. Viro ancillam damus, si carnem nostram Dei servitio subjicimus, si eam vigilare et abstinere compellimus. Issachar Liae datur, quia animae carnem domanti et vitia exstinguenti merces datur ut virtutibus ditetur: et ideo post Issachar Zabulon ponitur, qui habitaculum fortitudinis interpretatur. Quis est fortis sicut Deus noster? Dominus, inquit propheta, fortis et potens praelio (Psal. XXIII). Habitaculum igitur fortitudinis est habitatio Dei. In illo enim habitat Deus in quo sunt fides, spes, charitas, castitas et caeterae virtutes; quia vero per operationem virtutum augentur praemia meritorum, subsequitur Joseph qui augmentum interpretatur. Benjamin in ultimo ponitur et supremus, qui interpretatur filius dexterae. Dextera namque patris filius dicitur: ad quam sancti ponentur filii facti dexterae, cum ab hac vita subtracti in coelestibus sedibus collocabuntur, ubi nihil est sinistrum, sed totum dextrum et in dextera. Istarum tribuum numerus centum quadraginta quatuor millia qui sunt duodecies duodena millia quia qui fidem et opera sequuntur apostolorum, in isto signatorum et beatorum computabuntur numero.