TIT. XL. De quadruplici pace claustrali

Stetit Jesus in medio discipulorum et dixit eis: Pax vobis (Luc. XXIV). Discipuli congregati erant propter metum Judaeorum. Nos congregati sumus in claustro propter metum daemoniorum, cum eis congredi timuimus in campo saeculi, confugimus ad munitionem claustri, ubi, si volumus ut ingrediatur ad nos Jesus, et dicat: Pax vobis, sicut dixit discipulis veniens ad eos clausis jam januis, claudamus januas. Quatuor autem sunt differentiae pacis multum necessariae religiosis. Est enim pax extra, pax inter, pax intra, pax supra. Pax extra, ad saeculum; pax inter, pax inter fratres; pax intra, ad seipsum; pax supra, ad Deum. Prima bona, secunda melior, tertia optima, quarta excellentissima. Qui has adipisci desiderat, quatuor sibi claustra constituat et ostia singulorum diligenter claudat. Primum est claustrum materiale, secundum disciplinae, tertium spirituale, id est virtutis, quartum contemplationis et dilectionis divinae. Claustrum materiale si custodiatur et claudatur, acquiritur frequenter pax ad saeculum. Claustrum disciplinae si circumseratur, pax inter fratres conservatur. Claustro enim disciplinae compositio omnium motuum corporis comprehenditur. Si itaque ori silentium imponatur a murmure, a detractione, a vaniloquio, a stultiloquio, et falsiloquio; si manus cohibeatur a malo, pes vero ab eo quo non licite eatur, retrahitur; claustrum disciplinae custoditu, pax fraterna per quam inter fratres Deus possidetur. Sed adhuc oportet progredi ad pacem quae intra nos est. Multi foris cum hominibus et inter se intus cum fratribus pacem habent; sed vitiorum tumultu vastantur intra se. Verum sicut nihil prodest sanitas foris in cute, si interiora humorum peste corrumpuntur, sic non valet pax cum hominibus cui deest pax interna secum et cum angelis. Juxta Apostolum enim spectaculum facti sumus et angelis et hominibus (I Cor. IV), bonis et malis non hominibus tantum. Boni considerant ut juvent et allevent; mali ut impugnent et illudant. Sed homines casum nostrum et statum extra et intus; angeli extra, intus, et intra nos vident. Ideo est necessaria pax foris et intus ad homines; sed multo magis intra nos, ad nos et ad angelos. Unde Salomon: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV). Sunt qui haec materialia claustra tanta diligentia claudunt, ut nulli extraneo ingressus pateat vel egressus, nullum signum contra disciplinam foris erumpat, qui interiora negligentes, intus depasci daemoniacis morsibus non expavescunt, ii quidem pereunt nisi maculam cordis digna lavent satisfactione. Restat pax suprema quae est ad Deum; restat et claustrum omnium altissimum. In quod cum quis ingressus fuerit, securus in Deo, et Deus delectabitur et requiescet in eo. In quo abscondit suos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum (Psal. XXX), id est in congregatione sui: quae pax multis abscondita, vix paucis revelata est.