TIT. XLII. De filio prodigo et de panibus tribus illi ut amico de via venienti commodandis.

Amice, commoda mihi tres panes (Luc. XI). Amicus est qui loquitur amico et pro amico. Amicus noster de via veniens filius prodigus est, qui de regione longinqua rediens tribus panibus reficiendus est. Ait enim patri: Da mihi portionem quae me contingit (Luc. XV). Qua accepta peregre profectus est in regionem longinquam, agens iter sine fine, laborem sine requie, motum sine stabilitate, cursum sine perventione. Fuit autem portio triplex: Memoria, ratio, voluntas. Memoria iis quae solius Dei erant intendebat. Ratio perspicaci oculo eorum profunditatem discutiebat. Voluntas terrena triumphans, coelestia appetebat. Memoria res veras summatim perstringebat. Ratio quid bonum, quid melius, quid optimum discutiebat. Voluntas quod optimum singulariter eligebat. Hac ergo accepta substantia filius elongavit se a patre fugiens tribus noctibus. Primae noctis iter est, quo Deum creatorem deseruit; secundae, quo praeter Deum aliud appetit; tertiae, quo extra Deum in alienis quievit. Primo a Deo recedens vadit ad se. Secundo descendens sub se delectatur in carne. Tertio tractus extra se delectatur in rerum specie. Primo vadit de virtute gloriari, secundo in vitiis delectari, tertio in transitoriis consolari. Sic igitur consummato itinere, in primo anno bona memoriae dilapidavit tribus modis: per cogitationes affectuosas, onerosas, et otiosas. Affectuosas, per rei famularis occupationem; onerosas, per rerum extrinsecarum sollicitudinem; otiosas, per rerum quae ad rem non pertinent evagationem. Secundo autem anno bona rationis dissipavit tribus modis; recipiens malum pro bono, falsum pro vero, noxium pro commodo. Malum pro bono, quia perdidit ethicam; falsum pro vero, quia perdidit logicam; noxium pro commodo, quia perdidit physicam. Tertio anno bona voluntatis dissipavit vivendo luxuriose, per incendium ignis occulti, per evagationem exterioris oculi, per ambitionem labentis saeculi, id est per luxuriam in fetore, per superbiam in furore, per avaritiam in fervore. Postquam omnia consumpserat, facta est fames in terra illa, et coepit egere. Quarto anno ad se reversus ait: Surgam et ibo ad patrem (ibid.). Primo recompensat damna rationis per fidem, damna memoriae per spem, voluntatis per charitatem. Fides rationem illuminavit tribus modis: praeceptis, signis, promissis. Spes tribus modis memoriam roboravit: venia, gratia, gloria. Charitas voluntatem tribus modis reparavit: dilectione naturali qua diligit proximum naturali et rationali qua seipsum; spirituali qua diligit Deum. Redit ergo per contrarium tribus diebus, ut quibus gradibus adolevit morbida pestis, eisdem limitibus redeat sanitas. Primo ergo reversionis die divertit ad amicum, ut prandeat apud eum. Sed in regione longinqua quem inveniet amicum? Ipse sibi proximus est et amicus, ad se igitur conversus, in se non invenit quod ponat ante se, nisi peccata; dolet et gemit aliumque petit amicum scilicet sacerdotem, et dicit ei: Amice, commoda mihi tres panes; impone modum poenitentiae. Ille surgens dat ei quotquot habet necessarios (Luc. XI). Panem scilicet amoris, laboris, doloris. Secundo die ad alium descendit amicum ad exempla Patrum per frequentiam Scripturarum. Qui tres panes ei proponunt: panem veniae, gratiae, gloriae. Manducavit homo ergo et saturatus est nimis. Tertio die venit ad patrem suum, Deum misericordem et pium, qui tres vitulos proposuit ei tenerrimos: vitulum novellum, vitulum raptum de armento, vitulum saginatum. Manducavit ergo et satiatus est nimis. Prima ergo reversio est de alienis ad propria; secunda, de malis ad bona; tertia, de transitoriis ad aeterna.