TIT. XLIII. Quod quilibet similis B. Petro apostolo secundum etymon trium nominum ejus liberabitur de manu hostili.

Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis (Act. XII). Vox ejus est qui trinominis est, scilicet Petrus. Primum enim dictus est Simon, id est obediens: deinde Bar-Jona, id est filius columbae, scilicet humilitas; tertio Petrus, id est firmus. Si talis fueris, eripieris de omni exspectatione plebis Judaeorum (Act. XII). Omni, id est triplici. Exspectatio enim haec in tribus consistit, in vinculo carnis, in concupiscentia oculorum, in superbia vitae. Carnis vinculum ligat, concupiscentia oculorum coinquinat, superbia vitae devorat. Carnis vinculum comparatur limo, oculorum concupiscentia luto, vitae superbia tempestatis profundo. Plus est limus quam lutum. Lutum enim etsi coinquinat, non tamen est tenax; a limo autem evolvi facile nemo potest, quia caro sic ligat spiritum ut vix etiam bonus velit ab ea separari, sed superindui. De profundo habes: Non me demergat tempestas aquae, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII). Sed et claustralis, si trinominis fuerit per obedientiam, humilitatem, et firmitatem, poterit evadere primam et secundam custodiam et portam ferream. Prima custodia est consuetudo carnis; secunda impetus tentationis; tertia species veritatis. Carnis consuetudo ligat, impetus suffocat, species veritatis cruciat. Durum est a comessationibus venire ad legumina, a pulvinaribus ad stramen, vertere amurcam in oleum, paleam in granum, truncum in vitulum. Sic difficile converti ad Dominum. Is vitulus cornua producit et ungulas, qui totus Deo in holocaustum offertur. Haec est vere mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXVII): quam nullus nisi per obedientiam transit. Sed cum transieris hanc custodiam, restat impetus tentationis. Quando videt fratrem omnem rigoris ordinem servantem, et dicit: Quid exspectat hic, nisi mortem abbatis? hic vellet abbas esse, et ita invidet et detrahit: haec est pessima custodia, certe si non fueris filius humilitatis, non transibis hanc custodiam. Audi quid responsum est Antonio, quaerenti enim ut sibi ostenderentur omnes tentationes; et cum ostensae essent dicenti: Domine, quis unquam poterit hos laqueos transire? responsum est: Humilitas. Si quis hujus tentationis impetum transierit: restat ei porta ferrea, id est species veritatis: quam nemo potest transire nisi fuerit Petrus. Ad custodiendum autem Petrum positi quatuor erant quaterniones (Act. XXII); unus supra, alius infra: unus ante, alius retro. Inferius est carnis sollicitudo; quae sub specie veritatis sic fratrem alloquitur. Frater audi quid dicat Apostolus: Sicut virga ita cibus debet dari jumento: non cuilibet id subtrahi unde chorda citharae rumpatur, in qua debet cum fratribus cantare. Sed cibi claustralium salubres non sunt. Caseus in universum malus est; ova in carnem cito convertibilia, legumina inflativa, aqua frigida. Quaere alios cibos. Ecce quomodo sub specie veritatis decipit. Hic te fratri, quod Dominus Petro dixit respondere oportet. Vade retro. Satana (Matth. XVI). Panis et aqua, vita beata. Tu vis me facere discipulum Galeni, non Augustini; et medicum, non canonicum. Superbia vero quaternio superior sic eum aggreditur. Frater, tu bonus orator es, religiosus, litteratus es, nobilis nobilitate generis facilem ingressum habes ad curiam regis, plus potes prodesse uno verbo quam omnes alii, et ideo debes praeesse. Ecce quomodo sub specie veritatis decipit. Dic ergo quod Petro Dominus: Vade retro, Satana. Melius est mihi imitari Christum humilia quaerentem, quam diabolum ad aquilonem sedem ponere volentem. Accedit posterior quaternio, et per recordationem praeteritorum quod parentes reliquerit pauperes, quibus esset providendum, quod locum ubi fuerunt pedes Domini debuerit visitare prius et limina sanctorum; sub hac specie veri decipere molitur. Dic ergo ei quod Petro dictum est: Vade retro, Satana. Vis me facere circumcellionem? Non vidi justum derelictum a Domino, etc. (Psal. XXXVI). Ecce si sic eris trinominis Simon Bar-Jona et Petrus, poteris transire primam et secundam custodiam, et portam ferream, ibique quaterniones contemnere, et gratias agendo dicere: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, etc. (Act. XII).