TIT. XLIV. De B. Mariae semper virginis praeconiis.

Qui beatae virginis habent memoriam, felices sunt. Feliciores tamen angeli, qui ejus habent praesentiam cujus speciem concupivit Omnipotens, et posuit in ea thronum suum. De quo historia: Fecit Salomon thronum grandem (III Reg. X). Salomon trinominis. Salvator enim noster prius Salomon, id est pacificus est nobis in hoc exsilio, amabilis, pius, corrector morum: ideo rex; Ecclesiastes, id est concionator, erit in judicio, terribilis injustis, et distinctor meritorum, ideoque rex; Idida, id est gloriosus in regno, admirabilis et distributor praemiorum; ideoque rex. Hic fecit thronum, id est uterum Virginis, in quo sedet illa majestas quae nutu concutit orbem. Iste thronus est sicut sol in conspectu Dei. Ex quo vox illa: Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI). Per hoc enim vetera innovantur. Fecit, inquam, thronum grandem de ebore. Ebur frigidum, forte et candidum est: quid autem grandius ea quae magnitudinem divinitatis intra sui ventris conclusit arcanum? Vestivit eum auro (Isai. XLVII), id est, totam virginem tota divinitatis indivisibiliter pleniori gratia superfudit. Sequitur fulvo nimis (ibid.), quia cum insit creaturis quatuor modis, bonis et malis per essentiam; bonis per operationem; eis quos futurorum cognitione nobilitat, per illuminationem; matri inest soli per identitatem. Habitat enim in angelis, sed non cum angelis, cum quibus non est ejusdem essentiae. In virgine autem habitat et cum ea. Unde Angelus: Dominus tecum (Luc. I). Sequitur: Per septem gradus ascendebatur ad eum (III Reg. X). Elige meditari quae sancta sunt; quia perversae cogitationes a Deo separant, et primum gradum ascendisti. Insuesce linguam tuam bene loqui; et substitisti ad secundum. Juste quod justum est operare; et tertium ascendere meruisti. Relinque mundum et quae ejus sunt; et ad quartum cacumen evolasti. Persevera; et sextum viriliter tenuisti, ut jam ad illam gloriam aspires in qua regione angelorum gloriosam reverberat dignitatem. Sequitur: In posterioribus est rotundum, quia finis ejus, quae per posteriora illa intelligitur est gloriosa; quae sicut rotundum non habet initium nec finem. Sequitur: Duodecim stabat super gradus, quia duodecim apostoli praemisso modo in gradibus stantes, reginam non sine stupore minantur, et dicunt; Quae est ita quae ascendit etc. (Cant. VIII.) Sequitur: Duae manus tenebant hinc et inde sedile (III Reg. X), id est activam et contemplativam vitam. Si enim recorderis quomodo filium lactaverit, et omnes sustinuerit vagientis pueri actiones, intelliges eam in activa plurimum ministrasse. Si autem audias quomodo omnia verba ejus conferebat in corde suo (Luc. II), contemplativam in ea vitam cognosces. Sequitur: Duo leones stabant juxta brachiola (III Reg. X). Hi sunt Gabriel et Joannes: quorum alter dextrae, alter sinistrae virginis est custos deputatus. Gabriel mentem; Joannes carnem servavit. Et bene leones propter altissimae vocis rugitum: quorum unus, Ave, gratia plena (Luc. I). Alter: In principio erat verbum (Joan. I), clamando, talia orbi nuntiaverunt, ut de eorum operatione quidquid dicitur sit quasi mutum. Nobis itaque virgo, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, subveni clamantibus: Revertere, revertere, Sunamitis (Cant. IV) ut intuamur te, ter benedictam et super. Revertere primo per naturam. Nunquid quia ita sublimata es, ideo nostrae mortalitatis oblita? nequaquam domina. Nosti in quo discrimine nos reliqueris, ubi jaceant tui, quantum delinquant servi tui. Tantae ergo misericordiae non congruit tantam miseriam oblivisci, quia etsi te subtrahit gloria, revocat tamen natura. Non es ita impassibilis ut sis incompassibilis, et ideo non ita memoraris gloriae Dei solius, ut misericordiam non habeas. Revertere secundo per potentiam: Quia fecit in te magna qui potens est. Quid tibi negabitur, quae Theophilum de ipsis faucibus diaboli eruisti? Quomodo illa potestas tuae potentiae poterit obsistere, quae de carne tua carnis suae suscepit originem? Accedis ad illud reconciliationis altare, non solum rogans sed et imperans. Moneat ac moveat ergo te natura, moneat potentia, quia quanto potentior tanto misericordior esse debes. Revertere tertio per amorem. Scio, domina, quod benignissima es et amore nos amas invincibili; quos in te et per te filius tuus et Deus tuus summa dilectione dilexit. Quis scit quoties restringas iram judicis, cujus justitiae virtus a facie deitatis egreditur? Revertere quarto per singularitatem. In manibus tuis sunt thesauri misericordiae Dei. Absit ut cesset manus tua; neque enim tua gloria minuitur, sed augetur, cum poenitentes ad veniam, justificati assumuntur ad gloriam. Revertere ergo Sunamitis, id est despecta, quae fabri uxores appellata; cujus animam pertransit gladius (Luc. II). Ad quid? ut intueamur te. Summa gloria est te post Deum videre, tibique adhaerere, et in tua protectione commorari. Audivit nos quam filius nihil negans honorat.