TIT. XLV. De praelio per auxilium angelorum contra diabolos a nobis gerendo.

Factum est praelium magnum in coelo. Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, etc. (Apoc. XII). Coelum electorum est Ecclesia; in quo ab initio Christianae fidei usque in finem saeculi fit illud praelium magnum, de quo Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Ad hoc bellum nos accingit qui ait: Adversarius vester diabolus circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V). Hoc autem bellum non solum nostrum, sed etiam angelorum dicitur. Unde: In tempore illo consurget Michael princeps magnus; qui stat profiliis populi tui, etc. (Dan. XII). Item: Immittet in isto praelio Angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos (Psal. XXXIII). Omnes enim juxta apostolum, sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I). Erigamus ergo arma securi, quia fortissimos nostrae patriae et invictos adjutores habemus. Unde sequitur: Profectus est de coelo ad terram ille draco magnus, serpens antiquus, diabolus et Satan (Apoc. XII). Draco, propter malitiam; magnus propter immanitatem; serpens, propter occultas insidias; antiquus, propter diuturnitatem. Hic quotidie de coelo in terram cadit, cum ab electorum cordibus expulsus, deorsum fluens (quod sonat diabolus) reprobos in terra sapientes invadit. Quibus sibi subjectis contra eos quos deseruit accusationem retorquet. Unde et Satan dicitur, quia id nomen adversarius interpretatur. Utinam et de nobis non dicatur quod sequitur: Et non est inventus amplius eorum locus in coelo (Apoc. XII). Multi enim abeunt retro post professionem, in quibus diabolus ponit locum suum et sedem.