|
Per misericordiam et fidem purgantur peccata (Prov. XV). Id ait Salomon
teneris et delicatis. Si enim lacrymas non habent, horrent labores,
nesciunt ferre tribulationes, quomodo a fide se excusabunt et
misericordia? Quid misericordia suavius? quid fide jucundius? Haec oleum
melius, illa lumen oculis. Haec ungit affectus, illa sensus illuminat et
dirigit ut eas ad lumen a tenebris, quia misericordia sua impendens
reddit debita; fides etiam gratis sine operibus indulgentiam impetrat.
De misericordia dicitur: Date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt
vobis (Luc. XI). De secundo: Vade. Fides tua te salvum fecit (Luc.
VIII). Unde haec duo merito junguntur.
|
|