TIT. XLVII. De inevitabili judicio Dei quam sit tremendum, nisi ad misericordiam confugerimus.

Oculi Domini contemplantur bonos et malos in omni loco (Prov. XV). Oculos hominum timuisti, oculos Altissimi non expavisti, de quo propheta: Ecce tu, Domine, tu cognovisti omnia novissima et antiqua (Psal. CXXXVIII). Neque ab oriente, neque ab occidente neque a desertis montium locus est fugiendi, quoniam Deus judex est; et ita non usurpat sibi judicium cum sit Deus; corrumpi non potest, quia justus est; ei resisti non potest, quia fortis est, impetuose non judicat, quia patiens est. Vidit opera tua et excursus flagitiorum tuorum, et comminuit iram suam; coelum non fulminavit, aqua non submersit, non absorbuit tellus. Et cum omnis terra sit plena gloria Dei, in gloriam ejus tuam miseriam evomuisti, nec reveritus es praesentem Deum et coram tanta munditia tuam immunditiam exercere. Ipse autem inquit: Ego autem tanquam non videns. Nunquid alicui ministrorum suorum qui judices sunt irae ejus in hoc ipsum constituti, revelavit ignominiam tuam? Ecce videt et tacet ne judicat. Videt neque judicat; videt et videre dissimulat. Vocat, et non audis; promittit, et contemnis; minatur, nec metuis. Thezaurisas tibi iram in die irae (Rom. II). Licet autem multum sit patiens, nec irascatur per singulos dies oculus ejus, sed peccantibus parcat, est tamen judex justus et fortis. Nunquid qui ita tacuit semper tacebit? An non legisti quia ad judicium veniet, patientiam abjiciens, humilitatem nesciens, ignorans misericordiam? Attendisti patienter tacentem; attende et impatienter loquentem. Sicut, inquit, parturiens loquar (Isa. XLII). Vidisti dissimulantem, videas et ob quaecunque minima minantem. Vestigia, inquit, pedum meorum dinumerasti (Job XIII). Quis locus erit spei, cum venerit judex, qui stetit sub judice, praecinentibus tubis, clamantibus accusatoribus, ardentibus elementis? Ad cujus fugiemus auxilium, cum ignis, coelum et terram furialibus miscebit incendiis? Veniet iste cum potestate et majestate, non cum dulcedine et humilitate quia illic justitia plena est dextera ejus (Psal. XLVII): qui hic misericordiam seminavit et sparsit. Tunc ille misericors oculus non parcet, nec miserebitur; sed percutiet et occidet. Peccatores autem quid? Videntes turbabuntur timore horribili, sed corrigibili: Audientes illud horrendum tonitruum: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Quis ergo es tu qui contemnis divitias bonitatis et patientiae Dei? Scias juxta Apostolum quod non evasisti judicium Dei (Rom. II). Aspice ergo prius abundantiam peccatorum tuorum, secundo negligentiam, tertio in his Dei patientiam, quarto ad ejus misericordiam oculos attolle. Licet peccaveris, neglexeris, et patientiam ad iram provocaveris, paratus est misereri, cum volueris reverti. Adnitere, abolere et tegere peccata tua, et projicere in profundum maris; nec erit mora inter confitentem et remittentem, quia benignus et misericors est. Sunt homines faciles ad iram, difficiles ad misericordiam, ac pedibus suis devolutos non solum loqui, sed vel respicere dedignantes. Non sic Dominus Jesus. Libentius loquitur mecum quam cum eo quem invenio, quoties quaero. Occurrit cum panibus fugienti; ubique pius, ubique dulcis, ubique cum magna multitudine dulcedinis suae. Non facit supercilium, oculos non obliquat; sed occurrit revertenti; in amplexus ruit, jubet perferri stolam primam, dari in manum annulum, occidere vitulum saginatum in remissionem peccatorum, cum symphonia reduci ad superna gaudia. Vides quam longa patientia, quam velox in Deo misericordia: Longanimis, ait sanctus, et multum misericors (Psal. CII). Absit ergo ut tanta misericordia abutatur ambulando in passione desiderii sui, sicut gentes quae ignorant Deum! Vos qui corpus Christi aut consecratis aut ministratis, Christi corpori electi servire, ut cum imperatore sedeatis. Qua mente, qua conscientia acceditis, ad sancta sanctorum quorum vita notabilis, fama contemptibilis, sermo habetur reprehensibilis? Verumtamen si aliquis tale aliquid in cubiculo conscientiae complicavit, displiceat illud, et per confessionem deleat, et per poenitentiam abluat; et ego eidem, nati nobis pueri (si tamen ei natus fuerit, ipsumque in pelvi cordis habentem aquam igne charitatis calidam susceperit) misericordiam repromitto qua nascetur in eo lux mundi, nec miseris misericordiam negabit, misericorditer natus misericors et miserator Dominus