|
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum
afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV). His verbis quatuor nota:
dignitatem, ubi dicit, elegi vos; officium, ut eatis; cautelam, et
fructum afferatis; constantiam, et fructus vester maneant. Est dignitas
in electione. Magnum enim est quod elegit qui non fallitur, dum elegit;
majusque electum est opus ad quod elegit; maximum, quod in electos
praeelegit, est autem sensus: non vos me elegistis, id est nullo genere
electionis elegistis, sed ego vos omni, sunt enim tres modi eligendi.
Primus est electio, quando de multitudine malorum et bonorum eliguntur
boni, ut de acervo granum, de torculari oleum: quo genere electi sunt
filii Israel ex omni ratione in populum peculiarem. Secundus subelectio,
qua de bonis eliguntur meliores, quomodo elegit filios Levi ad servitium
tabernaculi. Tertius modus est praeelectio, qua de melioribus optimi
eliguntur: quo genere elegit Aaron filios in sacerdotes. Ad hunc itaque
modum: Primo vos elegit per aquam et spiritum ab uberibus infidelitatis.
Subelegit cum in sortem sanctorum vocavit; et in ordinem clericatus
promovens characteristica quadam tonsura capitis a minoribus fidelibus
segregavit. Praeelegit autem cum posuit vos super capita hominum
dispensatores familiae suae, ut detis illi cibum in tempore suo. Magnum
itaque quod elegit, majus quod subelegit, maximum quod praeelegit.
Quantum enim quod ad elevationem manuum vestrarum, capita regum
inclinantur omnes confitentur vos patres. Reges et regna munera
offerunt, intercessores exspectant. Sed vae illis qui cum fuerint
lapides sanctuarii, dispersi sunt in capite platearum (Thren. IV). Vae
piscatoribus animarum, si inter malos pisces foris projiciantur. Vae
operariis Dominicae messis, si sicut palea sunt arsuri. Sequitur
officium in ambulatione. Posui, inquit, vos ut eatis. Quatuor sunt
hominum positiones. Prima jacentium, quorum pars omnis quiescit. Hi sunt
mali in mundo jacentes qui totam spem suam ponunt in incerto divitiarum,
aut quorum Deus venter est (Philipp. III), nec ponunt Deum adjutorem
suum (Psal. LI); qui dicunt: Anima, habes multa bona reposita in annos
plurimos. Quiesce, comede, bibe, epulare (Luc. XII). Qui tales sunt
prostrati jacent. Secunda est sedentium, quorum inferiores partes
jacent, superiores laborant. Hi sunt boni conjugati, qui bene utuntur
licitis, partimque Deo, partim serviunt saeculo. Tertia est stantium. Hi
sunt contemplativi quorum omnis pars laborat erigens se, cum naturaliter
ad ima referatur, quorum conversatio in coelis est (Philipp. III); cum
Deo pacem ponunt, in terra pressuras habent quibus vivere Christus est
et mori lucrum (Philipp. I). Quarta est ambulantium, quibus ex motu
augetur labor. Hi sunt praelati, quibus imcumbit inter caetera hominum
genera discurrere, et nunc his, nunc illis, nunc aliis, increpationem,
exhortationem, concussionem tanquam annonam verbi Dei erogare. Ambulans
Jesus juxta mare Galilaeae ut daret exemplum ait: Ite in orbem, etc.
Electi ergo estis ut eatis. Ergo vobis periculosum est sedere,
peremptorium jacere. Ite ergo excitare jacentes, et dicite: Surge qui
dormis, etc. (Ephes. V), ne fur repente veniat et effodiat domum tuam.
Si autem gravi somno pressus ad manum tangentis non evigilaverit, clama,
ne cesses (Isa. LVIII), quia et Dominus magna voce suscitavit mortuum
quatriduanum, adhibe minas quarum punctionibus lethargicus excitetur.
Dura punctio si dicatur: Ignis non exstinguetur, vermis non morietur;
ibi erit fletus et stridor dentium (Marc. IX). Ab his transite ad
sedentes; exhortantes eos ut proficiscantur: et dicite: Super flumina
Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur tui Jerusalem
(Psal. CXXXVI). Porrige manum pauperi, ne oblivioni detur dextera tua;
si stare non valuerit, nutanti appone manum et dic: Surgite postquam
sederitis qui manducatis panem doloris (ibid.). Ab his transeundum ad
stantes, quibus necessaria consolatio. State, dicatis eis, in viis
vestris, viriliter agite et confortetur cor vestrum, et sustinete
Dominum (Psal. XXVI), qui sedebitis super duodecim sedes judicantes
duodecim tribus Israel (Matth. XIX), ambulate nunc in via mandatorum
Dei: hic est labor officii vestri.
Sequitur de cautela in fructificatione: Et fructum, inquit, afferatis.
Tres sunt fructus: trigesimus, sexagesimus, centesimus; subditorum,
praelatorum, virginum. Non sufficit praelato bonum esse nisi, quantum in
ipso est, etiam alios bonos faciat. Non sine causa dictum reor: Et
lucerna ardentes in manibus vestris (Luc. XII). Subditis sufficit
lucerna una in manu, quia pro se tantum rationem sunt reddituri.
Praelatis non sufficit nisi utraque manu lucernam ferant. Inde cum
dominus papa ordinat sacerdotem facit cum qui ordinatur in utraque manu
ardentem tenere cereum, ordinato praesignans quod de cura sui suorumque
summo Pastori rationem praestabit.
Sequitur constantia in continuatione: Et fructus, inquit, vester maneat,
id est perseveret. Finis enim, id est victoria, non pugna coronat. Unde
praeceptum est caudam cum capite offerre. Ad hoc etiam data est
sacerdotibus tunica altaris. Ecce quot graduum culmen ascendistis, tot
rationum vinculis alligati estis. Quis enim tot vinculis alligatur quot
sacerdos, cum induitur ministraturus? Primo amictu fauces ligat: inde
muciis conductis sub axellis pectus stringit. Tertio renes sub cinctorio
arctat; ac si dicatur ei: Stringe fauces, id est pone custodiam ori tuo;
stringe pectus, id est cogitationes malae non ascendant in corde tuo;
stringe renes, id est crucifige carnem tuam cum vitiis et
concupiscentiis. Orate autem illum sine quo nihil potestis, ut sicut vos
elegit, ita juvet, ut fructum afferatis, et fructus vester maneat. Amen.
|
|