TIT. LI. De duplici nativitate, etc.

Omne quod natum est ex Deo vincit mundum (I Joan. V). Duae sunt nativitates: una ex Deo, altera ex mundo. In quo quatuor nota, concupiscentiam carnalem, affluentiam temporalem, rationem naturalem, et gratiam spiritualem. Concupiscentia carnis concordat cum mundo, sequitur eum et pacem habet cum eo, quoniam duo prima facile simul currunt. Ratio naturalis dissentit, resistit mundo et cum eo pugnat; sed vincitur, et ita fit homo natus, in mundo existendo; cum autem ex Deo donatur gratia spiritualis, ratio quae prius sola duobus non poterat resistere, juvatur, et vincitur mundus et concupiscentia refrenatur. Gratia autem Dei est, juxta Apostolum, per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt in eum, potestate filios Dei fieri, qui nati sunt ex Deo vincunt mundum (I Joan. II). natura repugnat, fides vincit, pax regnat. Nunc videndum est qui vincant, duae sunt hominum species, quae mundum triumphant. Tertia vincitur a mundo. Hinc sunt Maria, Martha, Lazarus in una domo. Maria optimam partem elegit (Luc. X), quia nemo tutius, facilius, celerius, mundum vincit quam qui ipsum totum deserit, despicit. Qui autem mundana tractat, pietatisque actione ministrat, et erga plurima turbatur, sicut Martha, laboriose, periculose, diuque pugnat; sed gloriose triumphat. Hostem ergo Maria declinat sapienter, Martha aggreditur fortiter. Vincit fuga Maria, Martha pugna. Lazarus vero, qui nec declinat nec pugnat oneratus terrenae affluentiae aggere, in concupiscentia carnis sepelitur, absente virtute, id est Christo. Nam, ut inquit Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus (Joan. XI). Nunc quinam vincat et quibus videndum est. Mundum, inquit, vincit (I Joan. II). Mundi nomine tria comprehendit. prudentiam carnis, quae est inimica Deo; sapientiam saeculi, quae est stultitia apud Deum; praesumptionem spiritus, quae est apostatae a Deo. Haec vincuntur castitate, humilitate, charitate. Prudentia carnis animam exhortatur, dicens: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, quiesce, comede, bibe, epulare (Luc. XII). Hanc exsuperat temperantia, quae castigat corpus et sub anima in servitutem redigit et facit membra corporis arma justitiae Deo. Sapientia hujus saeculi quaerit quae sua sunt, quod sibi utile est tantummodo curat. Hanc conculcat charitas, quae non quaerit sua sed quae Jesu Christi (I Cor. XIII); non quid sibi, sed quid aliis utile pensat. Praesumptio spiritus, dum aliis quaerit praeesse, Deo dedignatur subesse. Super hanc elevatur humilitas, quae ut Deo melius possit subjici, nulli vult praefici. Omne ergo quod natum est ex Deo vincit mundum (I Joan. V), id est carnis prudentiam, saeculi sapientiam, et spiritus praesumptionem: castitate, charitate, humilitate.