TIT. LII. De tribus coelis, terris et testimoniis in eis, iterum aliter.

Tres sunt qui testimonium dant in coelo (I Joan. V). Tres sunt coeli, tres terrae, tria testimonia. Primum coelum Deus. In hoc plenae et summae perfectionis testimonium dat potentia, sapientia, benignitas, Pater, filius et Spiritus sanctus, et hi tres proprie et principaliter unum sunt (ibid.), ex quo omnia, in quo omnia, per quem omnia. Secundum coelum Angeli. Unde Rorate coeli desuper (Isa. XLV), in quo testimonium dant felicitatis, virtus, veritas, charitas, et hi tres unum, quoniam ex uno unum sunt, de potentia Dei virtus, de sapientia veritas, de benignitate charitas. Coelum tertium spirituales viri qui enarrant gloriam Dei; in quibus dant testimonium justificationis, fides, spes, charitas. Et hi tres ideo unum, quia ex uno. Fides de sapientia illuminat ad veritatem; ignis de Spiritu sancto inflammat ad charitatem: et per haec duo spem habemus perveniendi ad Patrem.

Prima terra est populus poenitens, terra sancta, in hac testimonium remissionis dant spiritus, aqua, et sanguis, id est compunctio, confessio, remissio. Spiritus sanctus scrutans corda et renes, dum de peccato, justitia et judicio peccatorum arguit, nimirum poenitentia pungit. Ideo spiritus illam significat quam dat. Aqua significat confessionem, quia in confessione peccata lavantur; quam saepe manifestant rivi oculorum. Bona est confessio oris, melior oculorum, optima operum. Spiritum ergo compunctionis, aquam intellige confessionis. Sequitur sanguis remissionis, sine sanguine enim non fit remissio. Et hi tres unum, quia ab uno a quo omne datum optimum (Jac. I). Terra autem media in opere Adae maledicta: quae scinditur vomere comminationis, perfunditur rore promissionis, spinas et tribulos germinans: tres habet testes perditionis: concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, superbiam vitae. Terra ultima damnationis aeternae habet testes ignem inexstinguibilem, vermem immortalem, vel damnatorum carnem incorruptibilem; et ex his desperationem. Quia si substantialis ignis vel vermis esset terminabilis, posset quoque poena esse temporalis.