TIT. LIII. De tribus donis Dei in homine.

Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). Tria sunt dona Dei in homine: Primum naturae, quo subsistit; secundum gratiae, quo eum meretur; tertium gloriae, quo cum eo glorificatur. Omnia tamen sunt gratiae. Per prima dona naturae homines sumus; per dona gratiae, justi; per dona gloriae erimus beati. Per prima, liberi a peccato creati; per secunda, de peccato liberati; per tertia, contra peccatum confirmati. Dona naturae, memoria, ratio, voluntas; quibus praestamus brutis animalibus. Dona gratiae, fides, spes, charitas: quibus daemones superamus. Dona gloriae aeterna et vera felicitas, felix et aeterna veritas, vera et felix aeternitas: quibus angelis aequamur. In donis naturae et gratiae quaedam sunt minima, quaedam media, quaedam magna. Prima sunt corporis pulchritudo, sanitas, et caetera, cum illis quae ad corpus sustentandum pertinent: quae si non abundant non obest, sed saepe prodest. Secunda sunt animae, sicut ratio, mens, voluntas: quae si vigent prosunt quidem saepe ad salutem, sed nunquam nisi eis bene utamur. Tertia dona sunt bonus usus istarum dotium, quae virtutes dicuntur. Sine primis bene interdum utimur; caeteris sine secundis raro; nunquam sine tertiis. Omne bonum est a Deo. Bonis bene utitur virtus, abutitur vitium. Haec bona vel dona aliquando a Deo descendunt ad hominem, et tunc munera sunt; aliquando ab homine ascendunt ad Deum; et tunc merita. Aliquando homo ascendit ad dona, et tunc praemia sunt et fructus laboris. Itaque Dei dona sunt, prima, secunda, tertia: munera, merita, praemia. Munera et merita ascendunt ad praemia, et nos ascendimus ad ea. Omnia tamen a Deo descendunt, quia omnia ejus dona sunt. De munere ascendimus ad meritum, de merito ad praemium. Munus est simplex donum; meritum donum super donum, descendens a Patre luminum. Ex ipso enim donum, ex dono meritum, ex merito praemium: et Deus ipse per primum venit ad te. In secundo laborat tecum; in tertio requiescis in ipso. Itaque Deus est donum tuum; totumque bonum tuum est donum ejus, descendens a Patre luminum. Tu divisiones accipis, ipse non dividitur, participas ipsum in te, quia semper integer et idem manet in se: Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (ibid.), Unde in te variatur, qui in se non mutatur.