TIT. LIV. De triplici forma mundi: et de triplici vetustate et ejus remediis.

Nolite conformari huic saeculo; sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacita et perfecta (Rom. XII). Mundus triformis est: Prima forma nobis congratulatur flore prosperitatis per delectationem; secunda qua nos deosculatur honore dignitatis per praelationem; tertia qua nos amplexatur amore potestatis per dominationem. Per primam nos fatigat, per secundam vincit, per tertiam victos ligat. Sunt autem oscula mundi similia osculis Judae. Judas Christum osculo tradidit in manus Judaeorum; mundus, sequaces sui in potestate daemoniorum. Judas dixit Judaeis: Quemcunque osculatus fuero, ipse est; tenete eum (Matth. XXVI). Mundus dicit diabolo et angelis ejus: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, damnate eum. Salubri ergo consilio monet nos Apostolus: Nolite conformari huic saeculo (Rom. XII), sed cur? quia triformis est, et tribus modis illi conformamur: per delectationem prosperitatis in luxuriam, per ambitionem dignitatis in superbiam, per abusionem potestatis in violentiam. Prosperitas emollit, dignitas extollit, potentia in ruinam compellit. Haec sunt vitia quae prius evellit, dicens: Nolite conformari huic saeculo. Quasi dicat: Declinate a malo. Secundo virtutes inserit, subjungens: Sed reformamini in novitate (ibid.). Quasi dicat: Et facite bonum: Cum dicit in novitate, vetustatem notat praecessisse, quae triplex est: Prima est in corde, carnis desideria per cogitationem: secunda est in ore, arrogantia per locutionem; tertia in opere, flagitia per exhibitionem. Si non esset vetustas in corde, non dixisset: Renovamini in spiritu mentis vestrae (Ephes. IV). Si non esset arrogantia in ore, non diceret: Ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo (Rom. III). Si non esset in opere, non diceret: Exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, etc. (Rom. VI). Ecce triformis vetustas in imagine veteris hominis, quam sicut portavimus, portemus imaginem coelestis (I Cor. II), quae triformis est: amor aequitatis in corde, contra carnis desideria, confessio humilitatis in ore contra arrogantiam, innocentia simplicitatis in opere contra flagitia.