TIT. LV. De triplici proprietate lapidis et amoris, et de bono et malo pastore.

Dixit Dominus Petro: Petre, amas me? (Joan. XXI.) Tres sunt proprietates lapidis: Sunt enim solidi, asperi, aedificio apti. Solidi eos designant qui non cedunt vitiis; asperi, eos qui aspere vivunt; aedificio apti, eos qui virtutibus proficiunt. Ille ergo Petrus est qui vitiis non cedit, aspere vivit, virtutibus proficit. Tria quoque considerantur in amore, ut proximum non negligat, seipsum diligat, Deum in partem (quia bonus est) eligat; proximum diligat, plusquam proximum se, Deum plusquam se. Cui hae proprietates lapidis et amoris sunt, se esse Petrum vere fatetur. Tertio dicit Dominus: Pasce oves meas (ibid.). Forma pasce, doctrina pasce, oratione sancta pasce. Petrus factus pastor boni pastoris prosequitur formam tribus modis; pascit servos correctione in virga poenitentiae, pascit mercenarios consolans mercede justitiae, pascit filios erudiens gratia obedientiae. Pastores autem malis aliis designantur proprietatibus. Sunt enim lapides duri, sicci, gelidi. Duri crudelitate, carentes spiritu mansuetudinis; sicci ariditate, non habentes humorem gratiae; gelidi, igne Spiritus sancti non calentes. Hi, dicente ter Domino: Amas me, non vere respondere possunt; Amo te aut me. Proximum enim talis odit ex malitia, seipsum ob pigritiam negligit, ex avaritia Deum non colit: In proximum nocens ex despectu; in se pestilens ex defectu; in Deum praesumens ex contemptu. Hi audientes: Pasce oves meas, pascunt eas perverse tribus modis: Operis forma, docentes male vivere per transgressionem facti; verbi doctrina, docentes caute fallere per abusionem facti; orationis opere, docentes causas agere per contemplationem nummi. Praelati ergo mali sic pascunt oves Christi pro se, imo sic depascunt, vellus abstrahunt, lac bibunt, carnes corrodunt. Considerans autem quod pastor a pascendo dicitur, ne sit pastor vel nomine tantum, ex toto negligit gregem, et omni studio pascit ventrem, idque modis tribus. Suavi ciborum sapore condito, ut bene sapiat gustui; delectabili odore aromatico, ut bene redoleat odoratui; desiderabili nitore mirifico, ut placeat aspectui. Ecce Nabuzardam coquus Pharaonis, qui muros dejecit Jerusalem. Gulositas enim corpus animam et mentem, quasi civitatem quamdam destruit.