|
Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII). Succingimur ituri, accingimur
praeliaturi, praecinguntur ministraturi. Haec tria tribus debentur in
ecclesiasticis disciplinis, viae, pugnae, mensae. Viae cursum, pugnae
conflictum, mensae ministerium. Via est operum, pugna est hostium, mensa
sacramentorum. Succingi ergo debemus ad viam cingulo patientiae, accingi
ad pugnam gladio poenitentiae, praecingi ad mensam linteo continentiae.
Spectat quod dicitur Petro: Alius te cinget (Joan. XXI) ad cingulum
patientiae. Ad poenitentiae pugnam: Qui non habet gladium, vendat
tunicam et emat gladium (Luc. XXII), id est relinquat conversationem
mundi, et assumat poenitentiae fructum. Ad linteum continentiae
feminalia linea Aaron et filiorum ejus. Haec tria scilicet, cursum in
via, bellum et ministerium, Paulus et in se exhibuit et alios docuit.
Cucurrit enim, dicens: Curro non quasi in incertum (I Cor. IX); et:
cursum: consummavi (II Tim. IV). Currere docuit, dicens: Sic currite ut
comprehendatis (I Cor. IX). Pugnavit, dicens: Sic pugno non quasi aerem
verberans (ibid.); et item: Bonum certamen certavi, etc. (II Tim. IV).
Pugnare docuit, dicens: Omnis qui in agone contendit ab omnibus se
abstinet (I Cor. IX). Ministravit, dicens: Ministri Christi sunt et ego
(II Cor. XI). Ministrare docuit, dicens: Ut non vituperetur ministerium
nostrum (II Cor. IX). Succincti igitur ad viam a quatuor ejus
impedimentis caveamus. Est enim via aspera, ruinosa, clivosa, lutosa.
Aspera, lapidibus laborum; ruinosa, vallibus defectuum; clivosa,
collibus successuum; lutosa, paludibus voluptatum. Lapidibus offendimur,
ruinis cadimus, paludibus demergimur. Accede ad pugnam et accingere
gladio tuo super femur tuum (Psal, XLIV): Militia est enim vita hominis
super terram (Job VII). Pugna haec hostium est superabilium, licet
immortalium. Hi triplicem contra aciem instruunt. Prima est
suggestionum, secunda occasionum, tertia occupationum. Suggestionum
impugnat, occasionibus expugnat, occupationibus ligat. Suggestiones
turbant affectus, et advocant in auxilium delectationes et consensum:
quibus vincit et non vincitur nisi occurratur, acies prima. Occasiones
sensus impediunt et considerantur ex loco, tempore, et persona. Locus
solitarius praebet audaciam; tempus nocturnum, confidentiam; persona
luxuriosa et impudica ansam. Haec sunt fugienda, ut non vincat acies
secunda. Occupationes actus confundunt, et consistunt circa duos actus,
scilicet publicos, ut sunt administrationes extrinsecae praelatorum,
abbatum et consimilium: et actus privatos, ut scribere, pingere et
hujusmodi. Haec si quis inoffenso pede pertransit, de tertia turma
triumphat. Prima acie videlicet suggestionum, victa est turma (Gen.
XXXII); secunda, id est, occasionum, capta est Dina (Gen. XXXIV);
tertia, quae est occupationum, corrupta est Thamar soror Absalonis ab
Ammon (II Reg. XIII). Per viam et pugnam vocaris ad mensam (quae est
sacramentorum) cui quoniam ministraturus accedis, sint lumbi tui
praecincti linteo continentiae; nam per linum munditia carnis, per
lumbos luxuria designatur. Ad hanc lumborum restrictionem tria haec
verba vim suam legimus accommodare, ut jubeamur succingi, accingi et
praecingi. Succincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI): ait
Apostolus: Et Dominus ad Job: De turbine accinge sicut vir lumbos tuos
(Job XL). Et in Evangelio: Sint lumbi vestri praecincti. Hoc linteum
continentiae significat lumbare illud lineum prophetae quod primo posuit
super carnem suam; inde tulit et posuit in flumen Euphrate, cumque
reverteretur ut tolleret, computruerat ut nulli usui aptum esset (Jer.
XIII). Lumbare super carnem est continentia refrenans eam: ponitur in
flumen, quando relaxatur in fluxa saeculi voluptate. In ea computrescit,
quando inter carnales delicias continentia dissolvitur et perit.
Nullique usui est jam lumbare aptum, quia neque Deo neque hominibus
acceptum. Hoc lumbare significat zona pellicea Joannis et Eliae. Nam
uterque zonam pelliceam super lumbos legitur habuisse. Duo sunt lumbi,
voluptas permissa et illicita. Permissa in conjugatis; illicita in
solutis et devotis. Praecingendus est lumbus conjugatorum, ne ad aliam
accedant; solutorum, ne aliquam tangant nisi ducant, devotorum ne
tangant vel ducant. Hi praecingi maxime debent, ut qui serviunt Domini
mensae. Mundamini inquit qui fertis vasa Domini (Isa. LII). Huic mensae
qui ministrant praecingant se zona Joannis et Eliae, id est continentia,
quam quidem habuerunt et habent, ut virgines perpetuo continentes.
Quidam prius non habuerunt, sed nunc habent, ut poenitentes; quidam nec
habuerunt nec habent, ut in luxuria permanentes. Qui tenet teneat, quia
beatus qui tenebit; qui non habuit, emat; qui perdidit, redimat. Praesto
est venditor qui corium suum exposuit ad vendendum, et de proprio non de
alieno largas in cruce fecit corrigias. Et pretium hujus zonae modicum
erit: duo tantum denarii, oratio et jejunium. Hoc genus daemoniorum,
inquit idem venditor, non ejicitur nisi in oratione et jejunio (Marc.
IX). Hi autem denarii probi non falsi sint, quia qui reprobam pecuniam
solvit, non se liberat. Nummorum autem probitas in tribus consistit.
Materia, pondere, figura. Materia est charitas, quae auro comparatur;
pondus spes, quae a terrenis sublevat; figura fides, quae signum crucis
frontibus nostris imprimit. Hanc monetam dicit Apostolus valere, dicens:
Omnia opera vestra in charitate fiant (Rom. XVI). Et quod extra hanc
materiam fabricata sit falsa ostendit, dicens: Si distribuero in cibos
pauperum omnes facultates meas; et si tradidero corpus meum ita ut
ardeam; charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII).
Sine figura fidei non est vera. Impossibile est, ait idem Apostolus,
sine fide placere Deo (Hebr. XI). Si ergo unum defuerit a jejunio et
oratione tua, crimen falsae monetae incurris, quod est vivorum exustio.
Si enim falsam monetam Deo obtuleris, perpetuis ignibus concremaberis.
Vide ergo ut oratio tua dirigatur in conspectu Domini, et jejunium tuum
sit acceptum. Alia est oratio Tullii, alia Pharisaei, alia publicani,
Tullii demulcet, Pharisaei exacerbat. Non sum (inquit) sicut caeteri
hominum, etc. (Luc. XVIII). Justi impetrat; quae si sit assidua multum
valet. Sit jejunium tuum quod eligat Deus, non sicut faciunt hypocritae
tristes ut appareant jejunantes; sed unge caput, id est, mentem oleo
laetitiae, lava faciem lacrymis poenitentiae (Matth. VI). Sed est zona
pellicea quam juberis redimere, sic formanda. Primo separanda a carne
per votum, ut incidatur gladio quem venit Dominus mittere in terram: Quo
separantur quique a domo, filius a patre, filia a matre, nurus a socru
(Matth. X). Secundo aspergenda sale per metum, ne corrumpatur, quia sal
vermes fugat, et timor Domini expellit peccatum. Tertio exsiccanda sole
per desiderium, ne dissolvatur, quia sol exsiccat, et desiderium
inflammat. Quarto ungenda oleo per gaudium, ne frigescat, quia gaudium
conscientiae laetum et hilarem facit. Gloria, inquit, Apostolus nostra
haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Quinto radenda
ferro per zelum ne sordeat, quia zelus etiam in aliis libidinis perimit
sordes. Sexto coloranda est minio, per bonum testimonium, quia
testimonium bonae famae coloratum et acceptabilem hominibus facit. Hac
ergo zona de corrigia carnis crucifixi, duobus jam dictis denariis sic
empta, si praecinxeris lumbos tuos, secure ministrabis in mensa Domini.
|
|