TIT. LVIII. De surditate, morte et paupertate triplici.

Surdi audiunt, mortui surgunt, pauperes evangelizantur (Matth. XI). Surditas tribus modis provenit. Mors tribus modis invalescit. Paupertas in tribus consistit. Surditas provenit ab ineunte nativitate, ab accidenti infirmitate, a deficiente aetate: haec autem surditas est naturalis. Est alia spiritualis, quae in eo comprobatur quod tribus modis locutus est Deus, nec eum audivimus. Locutus est lege naturae, figura Scripturae, verbo rei venturae. Lex naturae locuta est in corde, scripta in opere: verbum rei in homine. Ab hac triplici surditate Dominus nos triplici excitat vocatione, ter vociferans: Venite, venite, venite, Prima vocatio: Venite, filii audite me (Psal. XXXIII). Secunda: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Tertia: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV). Prima vocatio surditatis nostrae solvit torporem; secunda auribus audiendi reparat vigorem; tertia, audita conservat per tenorem. Mors tribus invalescit: necessitate, infirmitate, efferitate. Naturaliter scilicet per senium, accidentaliter per febrem, crudeliter per venenum et ferrum. Similiter mors spiritualis tribus modis invaluit per affirmationem, per dubitationem, per negationem. Dominus affirmavit, dicens: Quacunque hora comederis morte morieris (Gen. III). Mulier dubitavit, dicens: Ne forte moriamur (ibid.). Diabolus negavit, dicens: Nequaquam moriemini (ibid.). Est igitur mors triplex: pravi consensus, pravi operis, pravae consuetudinis. Primae mortis causa est quod Adam abivit in consilio impiorum (Psal. I). Secunda quod stetit in via peccatorum (ibid.). Tertia quod sedit in cathedra pestilentiae (ibid.), corrumpens alios per exemplum. Dominus ab hac triplici morte tribus modis nos suscitavit, compunctione, confessione, afflictione, ut sit compunctio per amaritudinem spiritus contribulati; confessio in veritate sermonis prolati; afflictio in asperitate corporis macerati. Paupertas in tribus consistit, quia alia est simulatoria, alia necessaria, alia voluntaria. Simulatoria in hypocritis; necessaria, in egenis; voluntaria, in electis. Prima infert damnationem, secunda expiationem, tertia remunerationem. Sustinentes paupertatem necessariam consolatur Dominus per prophetam: Noli, inquit, timere; non confunderis, paupercula, tempestate concussa (Isa. LIV). Unde patet quod evadit damnationem, non tamen meretur coronam. Unde subdit: Excoxi te, sed quasi non argentum (ibid.). Voluntaria vero primam habet coronam. Haec est in spiritu. Simulatoria est ex voluntate, sed non ex veritate: ideo nec in spiritu. Voluntas autem sine spiritu est sicut corpus sine anima, quod cadit, putrescit, solvitur in pulverem. Dum autem homo humiliatur in spiritu suo, ut de se in nullo praesumat, incipit deficere ejus spiritus et Deo adhaeret et tunc unus spiritus cum eo efficitur; spiritus siquidem voluntatem ejus aspirat et implet, et voluntas sic effecta spiritualis solet dici spiritus: et haec est paupertas spiritu, id est, voluntate spirituali. Similiter est possessio triplex: alia perniciosa in avaris, alia otiosa in conversis tepide, alia onerosa in devotis. De perniciosa dicit Apostolus: Omnes qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes diaboli (I Tim. VI). Otiosa in illis qui nil habentes exterius, multas sibi interius proponunt possessiones, tanquam somniantes. De onerosa: Non potestis Deo servire et mammonae etc. (Matth. VI).

De tribus tristibus fugiendis aut in gaudium convertendis.

Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI). Tristitia quae vertitur in gaudium triplex est. Nam praeterita peccata damnat, praesentia dijudicat, occurrentia vitat; damnat per poenitentiam, dijudicat per discretionem, vitat per providentiam. Ex poenitentia de praeteritis assequitur veniam, ex discretione de praesentibus tutelam, ex providentia de futuris cautelam. Praeterita delentur per veniam, quasi non fuerint; praesentia vincuntur per displicentiam, ut nil nocere possint; futura excluduntur per cautelam, ut nunquam sint.