TIT. VI. De tribus montibus in quos ascendit Dominus.

Tres sunt montes in quos ascendit Dominus. In primo transfiguratus est, et videtur gloria ejus. In secundum ascendit docere. In tertium ascendit solus orare. Ascendamus ergo in primum ad eum, formantes in cordibus nostris patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum et virginum multiplices mansiones, ut cognita dulcedine domus Dei et gloria ejus dicamus: Bonum est nos hic esse (Matth. XVII). Eligentes autem illic esse ut viam discamus, ascendamus alium montem in quo docet et scalam erigit octo distinctam interscalaribus, cujus summitas coelos tangit. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). In hunc montem ubi dicere poteris Domino Jesu: Verba vitae aeternae habes (Joan. VI), non gravabimur ascendere si primum montem gloriae ejus jugi meditatione ascendimus. Sic enim audies. Et quo eam scitis, propter ascensionem primam et viam scitis (Joan. XIV), propter secundam. In primo itaque transfiguratus est ut scires quo tenderes, id est gloriam ejus quam tibi promittit. In secundo verba vitae locutus est, ut scires qua pervenires. Oravit in tertio, ut eundi et perveniendi bonam obtineas voluntatem, et studium adhibeas diligens.