TIT. LX. De refectione spirituali, et de arbore paradisi et fermento veteri.

Expurgate retus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi (I Cor. V). Ad epulas divinas et ad refectionem animae nos invitat Apostolus: ad quas invitata sponsa Dei, umbram quam desideraverat se accepisse gaudens, dicebat: Sub umbra illius quem desideraveram sedi; et fructus ejus dulcis gutturi meo (Cant. II). Est enim in medio paradisi arbor vitae, dans umbram, folium, fructum. Paradisus iste conventus est religiosorum, congregatio monachorum. Sumus et nos, si tamen congregati sumus corde, et non solo corpore, ad glorificandum Deum. Si enim dissentio est in mentibus, nihil prodest corporibus congregari; nam potius dissensio dicendi sumus quam congregatio. Quod si datum fuerit desuper ab eo qui facit unius moris habitare in domo, illud donum perquam jucundum, quod est habitare scilicet fratres in unum, in dilectione, charitate et unitate, tunc vere paradisus, id est hortus voluptatis Dei sumus, in quo Deus congaudet et delectatur, tuncque habitat in nobis. In medio talis paradisi est arbor vitae, id est Christus dans vitam. Quod ipse promisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Quia ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). Arbor ista, id est Christus, dat umbram, folium, fructum: Umbram protectionis, folium praeceptionis, fructum aeternae retributionis. Dat umbram, nos in circuitu protegendo; a dorso, peccata praeterita condonando; a facie, ab imminentibus malis custodiendo; a dextris, protegendo ne nos prospera extollant; a sinistris, ne adversa conturbent. Post umbram sequitur folium praeceptionis, qua retrahit a malo et trahit ad bonum. Quod est: Fac bonum et declina a malo (Psal. CII). Post umbram et folium est fructus retributionis, in qua satiabitur in bonis desiderium nostrum (Prov. XIII). Sedet igitur sponsa sub Dei umbra divinae protectionis, folium ipsius praeceptionis per obedientiam recipiendo, et per spem fructum aeternae retributionis exspectando. Sedet autem super fenum cum quinque millibus in deserto a Domino saturandis, id est super quinque sensus corporis, carnem, quae feno significatur, domando, aut sedet super scabellum, quo mundus notatur, ipsum et ejus desideria comprimendo; aut cum Rachele super idola Laban, diaboli fallacias reprimendo. Isti sunt tres homines pessimi, vetus fermentum illud miserae animae conficientes. A quo nos Apostolus praecipit expurgari, dicens: Expurgate vetus fermentum. Hoc vetus fermentum consistit in tribus - in voluptate, vana gloria, superbia. Diabolus superbiam dat, mundus apponit vanam gloriam, caro miscet voluptatem: et simul faciunt vetus fermentum, id est veterem hominem. Prima pars hujus fermenti est mala, secunda pejor, tertia pessima. Beatus, qui abjicit superbiam diaboli; perfectior, qui vanam gloriam mundi; perfectissimus, qui carnis domuerit voluptatem. Samson leonem vicit, et Philisthaeos debellavit; sed eum uxoris frangit mollities. Leo est diabolus, qui circuit tanquam leo rugiens, quaerens quem devoret. Philisthaei sunt mundus et saecularis vita. Uxor est caro. Samson leonem occidit, dum quilibet spiritualis diabolo abrenuntiat. Philisthaeos vincit qui mundanam vitam respuit; sed ab uxore decipitur dum a carne superatur. Dormit in gremio uxoris, qui carnis curam facit in desideriis. Tunc insurgunt Allophyli, veniuntque spiritus maligni, capillos incidunt, id est virtutes tollunt, oculos eruunt, id est lumen Christi auferunt, et ad molam, id est in circuitu rerum labentium ponunt, ut sit inter illos de quibus dicitur: In circuitu impii ambulant (Psal. XI) Ecce quod deducit prima pars fermenti voluptas carnis. Videamus quo et aliae duae infectiones, vana gloria et superbia pertrahunt. Istae enim duae sunt duae filiae Lot, quae ipsum, postquam Sodomam exivit, uxorem reliquit et Segor, pusillam civitatem in qua salvari poterat, ad cacumina montis sequuntur, et ipsum inebriant; qui ebrius filios generat, qui non intrant in Ecclesiam Dei. Lot iste monachum notat, qui Sodomae flammas, et uxoris, id est carnis, quae retrospexit, ac etiam licitam saecularium vitam, in qua potuisset salvari, deserit, et ad cacumen perfectionis monasticae professionis ascendit. Sed in perfectionis statu duae filiae de patre quasi de se generant filios, id est talia opera quae non intrant in Ecclesiam Dei. Ecce quo pertrahant secunda et tertia pars fermenti. Nos itaque, fratres, ne per carnem oculos et lumen Christi perdamus, per superbiam et vanam gloriam a coelesti gloria excludamur, expurgemus vetus fermentum, superbiam per humilitatem domando, et vanam gloriam per puritatem rectae actionis abjiciendo, et voluptatem carnis per abstinentiam mortificando, ut simus nova conspersio, novus panis absque fermento, qui datur populo exeunti de Aegypto, qui apponitur Eliae fugienti malam Jezabel reginam (III Reg. XIX). Mala regina est caro, quae, carnalibus desideriis dedita, virtutes quaerit occidere et illis dominari. Haec persequitur Eliam et quemlibet spiritualem qui concupiscit adversus spiritum. Elias hanc fugit, concupiscentiam ejus relinquendo. Venit in Bersabee Juda ad confessionem, ubi est puteus gratiae septiformis Spiritus, et dimittit ibi puerum suum, relinquit in confessione puerilem sensum et puerilia opera cum apostolo evacuans quae erant parvuli, abit in desertum, id est mundi contemptum; dormit sub umbra juniperi, id est quiescit a vitiis; sub duris poenitentiae operibus vigilat, et panem subcinericium manducat, quia dum quiescit a vitiis, duris premitur poenitentiae spinis, et dum vigilat, dura ei proponuntur et aspera. Panis enim subcinericius est vita poenitentiae. In pane enim vita, in cinere notatur poenitentia. Post primum somnum dormit, et iterum vigilans ambulat ad montem Dei Horeb. Primus somnus est pausa a vitiis; secundus, quo requiescunt sancti a laboribus suis in Domino mortui, et perveniunt ad celsitudinem gloriae in fortitudine panis subcinericii, id est vitae poenitentialis, qua se pro peccatis affligunt. Hic panis est proprie monachorum. Ipsis enim non indicuntur, nisi dura et aspera. Panis proponitur cum cinere, id est vita cum poenitentia, qua macerare seipsos debent per sacrificium cordis contriti et sacrificium carnis mortificatae, ut perveniant ad sacrificium corporis Christi. Quod ut assequantur, praecedat sacrificium humilitatis in mente, afflictionis in carne, ut habeatur devotio in vivi Agni immolatione. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Qui immolatur quia ipse est Agnus qui decima die tolli, quarta decima praecipitur immolari. Quid non crudus, non aqua coctus, sed igne assus editur? (Exod. XII.) In denario sumitur propter Decalogum Veteris Testamenti; et in quaternario propter quatuor Evangelia Agnus ergo qui tollit peccata mundi (Joan. I), decima luna tollitur, quia in Veteri Testamento venturus praedicitur, et in quarta decima immolatur, quia in Novo Testamento crucifigitur. Hic a tribus generibus hominum tripliciter manducatur. Manducatur enim crudus, aqua coctus, igni assus. Primum genus hominum infideles erant, secundum, stulti fideles; tertium, boni fideles. Infideles crudum, stulti fideles aqua coctum, boni fideles igni assum. Crudus manducatur, dum purus homo creditur; aqua coctus, dum creditur etiam Deus; sed quomodo de Virgine nasci, et Deus homo fieri potuit per humanam sapientiam discutitur. Tunc enim coquitur in aqua, dum investigatur humana sapientia. Igni autem assus comeditur, cum Deus et homo passus creditur, et igne Spiritus sancti conceptus et natus. Agnus enim assus Christus est passus. Infideles enim quasi crudum sine sapore glutiunt, qui Christum purum hominem sentiunt; stulti fideles aqua coctum accipiunt, quia humana eum sapientia investigare praesumunt, et boni fideles agnum assum sibi incorporant, qui Christum Deum et hominem Spiritus sancti operatione fideliter edentes, corpus ejus et sanguinem devote suscipiunt.