|
Viri Galilaei quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus
est a vobis in coelum, sic veniet, etc. (Act. I.) Galilaea transmigratio
interpretatur. Haec triplex est: alia enim est in carne, alia in
poenitentia, alia in charitate. Transmigratio in carne triplex, à bono
statu in delectationem peccati, a delectatione in operationem, ab
operatione in consuetudinem. Transmigratio quoque in poenitentia triplex
est: a peccato in cordis contritionem, a contritione in oris
confessionem, a confessione in operis satisfactionem. Transmigratio in
charitate itidem triplex est; a bono dolore poenitentiae in jucunditatem
justitiae; a bono opere justitiae in spem et fidem gloriae; a
contemplatione fidei et spei ad contemplationem rei. Bona est quidem
poenitentia; sed quandiu secum loquitur in amaritudine sua non est
jucunda; cum vero coeperit operari, ut jam timor peccatorum absumatur a
desiderio aeternorum, mox a bono doloris transmigrat in bonum
jucunditatis. Prima igitur transmigratio in charitate est a bono
poenitentiae in bonum jucundum justitiae; secunda, a bono opere
justitiae in contemplationem fidei et spei; tertia a contemplatione
fidei et spei in contemplationem rei. Primi horum omnium transmigratores
sunt carnales, quia in carne sunt et secundum carnem ambulant. Secundi
sunt rationales, qui in carne sunt sed secundum carnem non ambulant.
Tertii mere spirituales, quorum conversatio in coelis est (Philipp.
III). Istis duobus posterioribus transmigratoribus dicitur: Viri
Galilaei, etc. Isti enim Deum vident ascendentem; sed aliter primi,
aliter secundi: quia dupliciter ascendit Deus, in voce tubae et in
jubilo. Poenitentibus ascendit in voce tubae charitativis in jubilo. In
tuba ascendit poenitentibus, quando timore Dei horribiliter intonante
peccator resipiscit. In jubilo ascendit charitativis tribus modis:
Jubilus enim alius in corde, alius in ore, alius in opere. In corde
jubilat qui conceptam laetitiam voce non potest exprimere, nec tamen
potest vocem reprimere. In ore jubilat qui subtilia de Deo cogitans in
ipso anhelat proficere, et cogitur deficere, In opere jubilat qui ad
diligendum Deum tota virtute suspirat, cum hoc in praesenti plane facere
nequeat; nam in visione fidei non quantum in visione Dei diligitur. Hos
modos innuit Psalmista, dicens: Jubilate Deo, omnis terra; cantate,
exsulate, et psallite (Psal. XCVII). Cantate jubilo oris, exsultate
jubilo cordis, psallite jubilo operis. In charitate ergo ascendit Deus
in jubilo ad amplectendum. Eum Galilaeus verus aspicit, ut eum jubilare
faciat ascendens Deus in nube. Nubes alia bona, alia mala. Mala triplex
est: Prima voluptatis, secunda iniquitatis, tertia phantasiae. Prima est
lutosa, quia hominem foedat; secunda fumosa, quia unde voluptates
postponit, avaritiam autem et caeteras nequitias tenet, deterior
efficitur, et quasi fumus oculum, ita excaecat rationem; in tertia vero
nube, scilicet phantasiae, ii qui nubem voluptatis et iniquitatis
evaserunt in orationibus perturbantur. Contra has nubes Dominus ascendit
in bona nube. Et haec triplex est: alia tonitrui, alia pluviae, alia
diei. Prima horrida, secunda humida, tertia lucida. Horrida terret,
humida rigat, lucida illuminat, ostendendo quantum sit justis repositum
praemium, ut perseverantiam exspectent. Contra ergo triplicem malam
nubem in triplici nube Dominus ascendit. Dum igitur, vir Galilaeus,
transmigrans in charitate, Deum ascendentem contemplatur, quia non plene
capit evanescentem ab oculo cordis sui, dolet et tristatur. Et ecce duo
viri astiterunt in vestibus albis qui charitatem consolantur. Hi sunt
spes et fides: spes promissorum, fides gloriae. Qui inquiunt: O
charitas, quid hic desperando stas? crede Deum velle, scire, et posse
quod promisit dare. Dicit fides: Spera te glorificandam. Dicit spes:
Vere enim ita veniet tibi dare gloriam quemadmodum vidisti eum
ascendentem in coelum. Nos itaque, fratres, de mala Galilaea
transmigremus ad bonam, relinquentes nubes contrarias, ascendamus ad
Deum in bonis nubibus, ut cum ille qui ascendit in judicium advenerit,
eam nobis gloriam tribuat quam promisit.
|
|