|
Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. V). Haec est secunda tabula
post naufragium, qua per mare hujus mundi natamus, ne pereamus. Haec est
una ala (nam altera est oratio) qua columba ab arca cordis sui volat ad
olivam cordis misericordiae Dei, et inde reportat ad arcam Noe, id est
hominis in periculo constituti, ramum divinae miserationis. Corvus,
cujus vox non est poenitentiae gemitum dare, pro cantu praesentis
laetitiae, potius cras cras, ab arca alis falsae spei et adulationis, ad
cadaver evolat putridae voluptatis, nec ad arcam sui cordis revertitur,
ut poeniteat et lavetur a putredine cadaveris et carnis mortuae in
proposito. Sic labro aeneo quod Moyses fecit de speculis mulierum, quae
excubabant in ostio tabernaculi (Exod. XXXVIII), ut sacerdotes
ingressuri Sancta sanctorum in eo prius lavarentur (Evod. XXX), Moyses
legem designat. Labrum aeneum est poenitentia dura: specula divina
praecepta, mulieres excubantes in ostio tabernaculi, sanctae animae
sunt, quae quandiu in hac vita sunt, quia aeternum tabernaculum ingredi
nequeunt, amore continuo aditum regni observant. Mulieres istae habent
specula mandatorum, in quibus dum se semper aspiciunt, foeditatis suae
maculas deprehendunt et corrigunt; et quid in se coelesti viro vel
placeat vel displiceat agnoscunt, et quasi remittentes vultus ex reddita
imagine componunt. Moyses itaque de speculis mulierum quae excubabant ad
ostium tabernaculi facit labrum sacerdotibus ad lavandum, quia lex Dei
lavacrum peccatorum exhibet, per quod sanctae animae aditum supernae
patriae exspectantes, per considerationem divinorum mandatorum, suas
maculas et videbant et emendabant. Dum enim lex divina David ex divino
mandato peccatum recognoscentem, et emendantem nobis proponit, quid
aliud quam Moyses labrum ablutionis de speculis illius facit? Nos itaque
sumus, fratres, sacerdotes illi qui sacra bonorum operum vobis et aliis
dare debemus. Nobis autem ingressuris Sancta sanctorum, internae
scilicet habitationis aditum, proponitur labrum de speculis mulierum,
poenitentia scilicet per exemplum antiquorum Patrum. Si igitur volumus
ingredi, prius in hoc lavacro lavemus maculas cordis: quod nobis facit
Moyses, id est, lex illa quae dixit: Confitemini alterutrum peccata
vestra (Jac. V): ut sic beati efficiamur ad videndum Deum, qui vivit et
regnat. Amen.
|
|