TIT. LXIII. De contemnendo mundo et laqueis ejus.

Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt, quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II). Pulchritudinem animae, fratres, secundum quam creati sumus ad imaginem et similitudinem Dei, mundus non mundat, sed maculat; dumque imagini, qua super nos signatum est lumen vultus Domini (Psal. IV), terrestris vultus imaginem mundus superducit, imaginem suam deturpatam Deus abjicit; et tunc hostis diabolus animam coinquinatam per mundum, eam, mundi laqueis ligat, captivat, et suffocat. Inimicus enim Dei constituitur qui voluerit esse amicus mundi hujus, per quem diabolo capitur homo, et ejus Domino subjugatur. A dilectione igitur mundi volens nos retrahere B. Joannes evangelista, et ejus laqueos ostendere, ait: Nolite diligere mundum: quia nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI) Deo et mundo. Alter enim ad vitam, alter trahit ad laqueos mortis. Unde subdit: Quia omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II). Isti sunt tres laquei: Primus concupiscentia carnis; secundus, concupiscentia oculorum; tertius, superbia vitae. Istorum quem non tenuerit primus, capit secundus; et qui per gratiam Dei a duobus prioribus se excusserit, vix transiliet tertium. Concupiscentia carnis est voluptas quam per motum illicitum caro appetit, ut gulositas, ebrietas, luxuria. Per hunc laqueum tanto citius mundus ligat quanto vicinius carni mentem apponit, tantoque periculosior quanto vicinior. Adam per gulam, Lot per ebrietatem, Salomon per luxuriam stravit. Gulositati igitur, quae captivitatis nostrae fuit initium, per abstinentiam occurramus; ebrietati, per sobrietatem; luxuriae, per carnis macerationem. Multi autem sunt quos per carnis vitia non tenet diabolus, sed per concupiscentiam oculorum cupiditatis laqueum trahit. Hi primum laqueum evadentes, secundo capiuntur qui dicitur concupiscentia oculorum. Per oculos enim dum aurum et argentum et caetera concupiscit, mors ad animam per fenestras intrat, et captivam eam in exterioribus ligat. Super hunc ridebitur et dicetur: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, etc. (Psal. LI.) Huic laqueo si occurrat consideratio Creatoris, qui creatura debet pretiosior videri, cavendum est a tertio, qui saevit per omnes. Sunt qui carnem domant, mundum respuunt: sed dum quasi de perfectione superbiunt, tertio-tenentur superbia vitae. Hoc vitium primum est recedentibus: ultimum redeuntibus. Hoc est proprium diaboli; et ideo magis cavendum. Hoc est una de filiabus Lot, quae ipsum etiam in cacumine montis stravit. His tribus laqueis capitur quicunque capitur, quia in his omnia vitia includuntur. Aut enim exterioribus, quae in mundo; aut vicinioribus, quae in carne; aut interioribus, quae in corde sunt, homo ligatur: ultimus enim laqueus intra nos latet: secundus extra nos latet vel tenditur; primus juxta nos paratus. His tribus tentatus est primus homo et victus (Gen. III). His tribus tentatus est et vicit secundus homo. His tribus tentatur et, si vult, adjuvatur et vincit omnis homo. Contra gulae vitium, quod est laqueus carnis, Christus desertum petit et jejunat, respondens tentatori, quod non in solo pane vivit homo (Matth. IV). Contra concupiscentiam rerum exteriorum, Deum creaturis praeponendum ait. Contra superbiam, qua suasit tentator, ut deorsum se mitteret, sicut et in caeteris ad Scripturae testimonia confugit: Deum tuum adorabis et illi soli servies (ibid.). Christi ergo exemplo qui nos docuit vincere, in his tentati ad Scripturae defensionem curramus. Et quia tempore abstinentiae magis tentamur, magis etiam resistamus, et in deserto monasticae professionis, ubi dimisso principe vanitatis, in Judaea confessionis cum Elia jejunamus a cibis, jejunemus a vitiis ut post victoriam et hic angelos recipiamus ministros in adjutorium, et in futuro ad gloriam, ubi gloriae libertatem recipiemus. Est enim triplex libertas: naturae, gratiae, et gloriae. Prima fuit in paradiso in omnibus; secunda in mundo, in quibusdam; tertia in bonis, tantum in coelo. In paradiso fuit libertas collata a necessitate peccati et poenae; in mundo, a necessitate peccati non poenae; in coelo, ab utroque. Libertas igitur naturae a necessitate fuit in paradiso, quando nulla ante primum peccatum necessitas patiendi vel peccandi incumbebat homini. Libertas gratiae a peccato in mundo, quia per Christum recipimus peccatorum remissionem: sub quorum jugo ut servi tenebamur. Libertas gloriae inerit coelo, quia tunc ab omni peccato et poena liberati, in coelesti beatitudine gaudebimus. Sed in his omnibus, si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII), dicit Dominus, qui vivit et regnat. Amen.