|
Non est nobis colluctatio, etc. (Ephes. VI). Multiplex est luctatio
fideli homini in hoc mundo. Pugnat enim contra carnem, pugnat contra
hominem, pugnat contra diabolum. Contra carnem, sicut dicit Apostolus:
Caro concupiscit adversus spiritum (Gal. V). Et idem: Video legem in
membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII). Pugnat contra
homines impios, de quibus Dominus: Si me persecuti sunt, et vos
persequentur (Joan. XV). Considerat enim peccator justum, et quaerit
mortificare eum. Habet tertium inimicum, eo asperiorem quo callidiorem,
de quo Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem
(supra tantum), sed adversus principes et potestates, adversus mundi
rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus
(Ephes. VI). Primus itaque hostis, scilicet caro, nocet illicitos motus
incitando; secundus scilicet tyrannus, tribulationes inferendo; tertius,
scilicet diabolus, tentationes suggerendo. Primus vincendus est
jejuniis, vigiliis, laboribus, carnem domando. Hoc docebat Apostolus
verbo et exemplo: verbo dicens: Mortificate membra vestra quae sunt
super terram (Col. III.), quia non sumus debitores carni ut secundum
carnem vivamus (Rom. VIII). Exemplo: Castigo, inquit, corpus meum, et in
servitutem redigo (I Cor. IX). Secundus autem hostis vincendus est
patiendo, dicente Apostolo: Non vos defendentes, charissimi (Rom. XII).
Et Domino dicente: Diligite inimicos vestros (Luc. VI). Et: Si quis
percusserit te in maxillam unam, praebe ei et alteram (Matth. V).
Tertius quoque hostis repellendus est non consentiendo, dicente
Apostolo: Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV). Quotcunque vitiorum
sagittas ille in te direxerit, tot contra eas de sanctae Scripturae
armario munimentorum clypeos tibi oppone. Si adulterii furtive jaculo te
conatur ferire, clypeum quo tibi praescribitur: Non moechaberis (Exod.
XX); vel quo cavetur: Non furtum facies (ibid.), illi oppone. Sed ut
primum vincamus, carnis nos delectatione exuamus, quia qui in carne sunt
Deo placere non possunt. Si enim secundum carnem vixeritis moriemini
(Rom. VIII). Ut vero secundum lucremur, faciamus quod dicit Apostolus:
Si inimicus tuus esurierit, ciba illum (Rom. XII): verbo scilicet Dei,
ut ores pro persequentibus, et benedicas tibi maledicentibus. Hoc autem
faciens: Carbones ignis congeres super caput ejus (Ibid.), id est, ignem
charitatis super mentem ejus. Ut a tertio non vincaris, habites in
adjutorio Altissimi (Psal. XC), quia qui in eo habitat, non commovebitur
(ibid.). Sic ergo et primum hostem vincere, et secundum lucrari, et a
tertio ne vincamur, debemus sub alis defensionis ejus consurgere, qui
sicut gallina a facie milvi congregat pullos suos sub alias (Matth.
XXIII), et quasi perdix fovet filios quos non peperit; quasi aquila
provocat eos ad volandum.
|
|