|
Ingressus Jesus in templum coepit ejicere vendentes et ementes, etc.
(Luc. II). Ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto, plures sunt,
divino docente eloquio: In civitatem, in castellum, in domum, in
templum. De primo: Ingrediente Domino sanctam civitatem (Matth. XI). De
secundo: Cum ingrederetur in quoddam castellum, occurrerunt ei decem
viri leprosi (Luc. XVII). De tertio: Ingressus est in domum Pharisaei
(Luc. VII). De quarto: Ingressus Jesus in templum, et caetera, quae
praemisimus. In civitatem ingressus est sicut rex: in castellum, sicut
propugnator; in domum, sicut pater familias; in templum, sicut sacerdos.
Quod ipse sit rex, propugnator, et paterfamilias pagina docet sancta. De
primo Isaias: Dominus rex noster veniet et salvabit nos (Isa. XXXV). De
secundo: Mitte nobis salvatorem et propugnatorem, etc. (Isa. IX). De
tertio: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, etc. (Matth.
XX). De quarto: Tu es sacerdos in aeternum, etc. (Psal. CIX). Regi
diadema, propugnatori arma, patrifamilias alimentorum distributio,
sacerdoti sacramentorum convenit exhibitio. Videamus itaque cum propheta
regem gloria et honore coronatum (Psal. VIII). Intelligamus
propugnatorem, propheta petente; Apprehende arma et scutum (Psal.
XXXIV). Advertamus patremfamilias quinque vel septem panibus turbas
reficientem (Matth. XIV). Recolamus sacerdotem semetipsum sacrificantem
(Isa. LIII). Rex in diademate se praebet admirabilem, propugnator in
armis se praestat formidabilem, sacerdos in sacrificio se reddit
acceptabilem. Rex coronatus sedet in throno divinitatis; propugnator
expugnaturus adversarium stat in propugnaculo crucis; paterfamilias
esurientes impleturus bonis, vocem suam dat in plateis; sacerdos
ingreditur in templum oblaturus Deo sacrificium laudis. Duo sunt templa,
alterum Salomonis, alterum Salvatoris. Templum Salomonis auro, lignis et
lapidibus construitur; templum Salvatoris justis hominibus. Tria sunt
templa Salvatoris. Templum enim ejus est corpus quod assumpsit de
Virgine, templum ejus est quisque fidelis, templum ejus est Ecclesia
universalis. De primo dictum est: Solvite templum hoc (Joan. II). De
secundo: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, etc. (I
Cor. II). De tertio: Ecce venit ad templum sanctum suum, etc. (Malach.
III). In quo quid facturus sit ostendit cum paulo post subdit: Et
purgavit filios Levi (Ibid.). Filii Levi ministri sunt altaris, et
dispensatores ministeriorum Dei, quos evangelica lectione purgasse
quodammodo perhibetur, cum de templo vendentes et ementes ejecit, ideo
scilicet ne ministri altaris attendentes lucra, eorum corrumperentur
exemplo. Quo praefiguratur et discretio quae de bonis et de malis fiet
in judicio. Sicut enim vendentes et ementes ejecti sunt de templo, sic
reprobi de medio justorum tollentur, quando Dominus veniet judicare
vivos et mortuos.
|
|