TIT. LXVI. De verbo Dei misso in villam, castellum et civitatem; et quid differant.

Verbum Dei aliquando mittitur ad villam: aliquando ad castellum, aliquando ad civitatem. In qua figura Jesus in villa Galilaeae aquam in vinum convertit (Joan. II). Inde in castello illo celebre miraculum fecit (Joan. XI). Post in civitate ab Hebraeis mysticis obsequiis honoratur (Matth. XXI). Villa est propriis tantum vestita colonis, nullo munita vallo. Haec est anima naturalibus tantum virtutibus pollens, nullo humilitatis vallo, vel ex gratia superadditae virtutis roborata. Castellum quod vallo munitur vel muro; sed ad latitudinem urbis non extenditur; est anima vallo poenitentiae et humilitatis vel muro obedientiae non voluntate munita: quae nondum charitate dilatatur sed angustatur timore. Civitas praesidiis plurimis vallata, largo sinu et numeroso populo sub juris aequitate et justitia vivente dilatatur et colitur. Haec est anima quae diversis honestatis praesidiis, charitate dilatatur, et copioso et ordinato virtutum agmine habitatur. Venit ergo sermo divinus ad villam, ut aqua in vinum mutetur, id est de rusticitatis insipido sapore ad virtutum fervorem valletur, ne ab irruentibus hostibus diruatur. Venit ad castellum, ut suscitato mortuo, et etiam solutis timorum institiis, spem libertatis a peccatorum vinculis solutis injiceret. Venit ad civitatem ut conservetur ipsa, et idem sermo ibidem honorificentius habetur, ne pulcherrimi voluntariae obedientiae muri diversis antiquorum exemplis roborati, furtive ab insidiantibus fodiantur. In villa ergo obruitur cito, in castello roboratur subito, in civitate honoratur continuo.