TIT. LXVIII. De seminante in spiritu vel carne. |
Alius est qui seminat, aliud in quo seminatur. Anima seminat; sed si in spiritu, metet de spiritu vitam. Fructus enim spiritus est gaudium et pax, etc. (Gal. V). Si in carne, metet corruptionem. Fructus enim carnis luxuria: avaritia, etc. (ibid.). Anima ergo est quae seminat vel in carne vel in spiritu; corpus sequela est ad quodcunque delegaverit ipsum; anima dux ad veritatem, si eam sequi velit. |