TIT. LXX. De lavandis et plicandis retibus. |
Exemplo Petri in littore sedentis, praedicatori lavanda prius et inde tergenda sunt retia (Luc. V): quia post praedicationem lavare debet pulverem peccati, si quem forte ex ipsa praedicatione contraxit doctor, et inde ea plicare, id est quae docuit adimplere. |