|
Negotiamini dum venio (Luc. XIX). Venit Dominus in obitu uniuscujusque,
vel gratus remunerator, vel terribilis damnator. Nihil morte certius.
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXV). Cum
dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus
(Prov. XXIX). Ut autem semper vigilemus, ac diem illam calamitatis et
miseriae vitemus, paterfamilias quinque regiones ad negotiandum
destinavit, in quibus quasi per nundinas cursitando inutilia rejiciant,
quae utilia sunt colligant; et tanquam prudentes negotiatores sibi
sarcinas referant. Quarum haec nomina: Regio dissimilitudinis, praesens
vita, quam quidam nimium amantes dissimiles facti sunt a Deo, et
jumentis comparati descenderunt ad locum mortis. Unde exclamat Propheta:
Homo, cum in honore esset, etc. (Psal. XXXXVIII). In hac prudenter
negotiatur, qui si vel parum mundus arrisit, pensando discernit quam
fallax vita brevis et incerta, quam vilia et nullius momenti temporalia.
Regio australis claustrum vel eremus, in qua Christus suos abscondit a
contradictione linguarum, postmodum admisturus consortio angelorum. Per
austrum quippe in Scripturis sanctis Spiritus sanctus, et per australem
plagam spiritualium bonorum designatur conversatio. Claustralis vero
paradisus ad suavem spirantis austri clementiam quasi tot floribus
vernat quot virtutibus abundat. Regio expiationis, locus non homini, sed
Deo notus; in quo sunt animae quorumdam, qui salvandi sunt, quibus
conferunt sacrificia et eleemosynae. Sed in hac plaga bonus negotiator
vendibilem superat sarcinam, cum induit affectum compatiendi. Regio
gehennalis carcer est damnatorum, de quo et in quo nulla patet
redemptio. Est etiam alius carcer mundus iste, in quo tenemur exsules,
et captivi; sed ad tempus. Mundus itaque carcer est captivorum, infernus
damnatorum. Res mira, severa, et non sine tonitruo timoris audienda. Ad
plagam istam recurrendum est consideratione subtili, quoties diabolus
mala suggerit, ut homo sic cohibeatur a peccato, et negotietur sibi
odium peccati. Regio supercoelestis, mater nostra est Jerusalem. in hanc
regionem colligat sibi dulcissima, scilicet amorem Dei. Has quinque
regiones perlustrare debemus; de quarum singulis singulas referamus
sarcinas. De regione dissimilitudinis, contemptum mundi: de regione
australi formam bene vivendi, de regione expiationis affectum
compatiendi; de regione inferorum, odium peccati; de regione
supercoelesti, amorem Dei,
|
|