TIT. LXXIV. De quadruplici tristitia et gaudio.

Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI). Quadripartita est tristitia. Prima est pressurae, de qua dicitur: Mulier cum parit tristitiam habet, ita et vos nunc tristitiam habetis (ibid.). Secunda est poenitentiae. Unde: Gaudeo quia tristati estis ad paenitentiam. Et: Quae secundum Deum est tristitia paenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII). Tertia est desperationis. Unde: Saeculi tristitia mortem operatur (ibid.). Quarta damnationis. Unde: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII). Gaudium similiter quadripartitum est. Primum dissolutionis. Unde: Vae vobis qui ridetis (Luc. VI). Secundum praesumptionis. Unde: Laetantur cum wale fecerint; et exsultant in rebus pessimis (Prov. II). Tertium est conscientiae, de quo: Gaudemus, inquit, in tribulationibus nostris (Coloss. I). Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Quartum pacis et gloriae. Ergo tristitia pressurae convertetur in gaudium conscientiae. Tristitia poenitentiae operatur gaudium pacis et gloriae. Gaudium vero dissolutionis nonnunquam vertitur in tristitiam diffidentiae. At tristitia desperationis consummatur in tristitiam damnationis; gaudium vero conscientiae, in gaudium lucis gloriae.