TIT. LXXVI. De triplici statu animae, et de ratione paenitentiae faciendae.

Tres sunt status animae: in corpore, seposito corpore, et recepto corpore. Primus datus est ad agendam poenitentiam. Reliqui duo ad habendam requiem vel poenam, prout gessit in corpore sive bonum sive malum (II Cor. V). Ad agendam vero poenitentiam tria sunt necessaria: tempus, locus et corpus. Quod tempus est necessarium dicit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. (II Cor. VI). Similiter et de loco et de corpore idem dicit: Omnes oportet nos manifestari ante tribunal Domini ut referat quisque propria corporis prout gessit (II Cor. V). Sed de hoc loco loquitur Scriptura, dicens: Si ascenderit super te spiritus potestatem habens, locum tuum ne deseras (Eccl. X). Porro tempus in tria dividitur in praeteritum: in praesens, in futurum. Horum nullum perdit quisquis recte poenitentiam agit. Nam praeteritum quidem quod perdiderat restaurat, dum in amaritudine animae suae omnes annos suos recogitat. Praesens autem tenet per exercitium operis, futurum vero per constantiam boni propositi. De peccato loquitur Apostolus cum dicit: Redimentes tempus quoniam dies mali sunt (Ephes. V). Ad praesentis vero temporis operationem hortatur nos, dicens; Dum tempus habemus operemur bonum ad omnes (Gal. VI). Futuri autem nos monet Dominus cum dicit: Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit (Math. X). Corpus quoque necessarium est ad agendam poenitentiam. In corpore enim possumus mala pati pro expurgandis commissis delictis, et bona operari pro adipiscendis aeternae vitae praemiis. Quae autem anima corpore caret, quomodo dignos fructus poenitentiae agere valeret? Et notandum quod poenitentia, quae per corpus geritur, brevis est et levis. Brevis, quia per corporis mortem breviatur: levis, quia per societatem corporis fertur facilius. Gravis siquidem esset poenitentia, si eam solus animus portaret. Cum vero et ipse et corpus ejus partitur pondus, quanto magis corpus inde oneratur, tanto amplius animus exoneratur. Locus etiam poenitendi non quidem necessarius, sed utilis, est locus Ecclesiae. Tempus autem est tempus vitae poenitentis; nam quisquis dum in corpore vivit poenitentiam agere negligit, nullum in futuro salutis remedium habere poterit.