|
Ad hoc ut oratio sit pura, tria videntur mihi necessaria quibus
orationis intentio firmiter est affigenda. Considerare namque debet is
qui orat quid petit, et propter quid petit, et ipsum quem petit. in eo
autem quod petit duo debet attendere: ut secundum Deum sit quod
postulet, et ut hoc ipsum in summo desiderio habeat. Verbi gratia: si
mortem inimici, si laesionem seu dejectionem proximi orando quis
petierit, non est secundum Deum talis oratio; cum ipse praecipiat et
dicat: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, Orate
pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V). Si remissionem
peccatorum, si Spiritus sancti gratiam, si virtutem atque sapientiam, si
fidem, veritatem, justitiam, humilitatem, patientiam, mansuetudinem, et
caetera spiritualia charismata quaesierit, et ea vehementer cogitando
affectaverit; haec secundum Deum est oratio, et haec vere meretur
exaudiri. De hujusmodi orationibus loquitur per Isaiam Dominus: Antequam
clament ego exaudiam (Isa. LXV). Sunt et alia quae cum desunt, et
petuntur a Deo, dantur. Et possunt esse vel non esse a Deo, quantum
duntaxat interest finis ad quem referuntur. Ut corporis sanitas,
pecuniae, caeterarumque rerum affluentia. Quae etsi a Deo sint, non
tamen sunt magni pendenda, nec ex desiderio possidenda. Similiter et in
ipso quem petit debet duo considerare, bonitatem, quae gratis velit, et
majestatem, quae plene possit dare quicquid petitur. Sed in seipso qui
petit debet nihilominus duo attendere, id est, ut pro suis meritis nil
se accepturum putet, et ut de Dei misericordia tantum quidquid rogaverit
se impetraturum speret. Tunc ergo dicitur cor purum, quando haec tria
quae dicta sunt cogitat. Qui in hac puritate et intensione cordis
oraverit exaudiri se sciat, quia sicut testatur Petrus apostolus: In
veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni
gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X).
|
|