|
Duae sunt claves januae paradisi: charitas et patientia. Primum est
charitas amplectenda. Et quia qui Deum vult diligere, tentationibus
exponitur, adhibenda est patientia. Haec sunt cherubim ac gladius
versatilis et flammeus posita ad custodiam paradisi. Cherubim
interpretatur plenitudo scientiae: at plenitudo legis juxta Apostolum,
charitas (Rom. XIII). Per gladium flammeum et versatilem intelligitur
tribulatio: quae tunc gladius, cum dividit; flammeus dicitur cum
incendit; versatilis, quia transitorius. Si ergo vis coelum intrare,
ista duo scias necessaria, quia et sine charitate nihil possumus, et per
multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV).
Claves enim sunt paradisi charitas et patientia, sine quibus non
intratur, et inter nos et paradisum positae sunt, ut non nisi per illas
nos intrare posse sciamus.
|
|