|
De convalle plorationis ascensuri semper ad altiora tendere et anhelare
debemus. Est enim quasi quoddam desertum via ista mortalis, de qua
dicitur: Terra deserta, invia, etc. (Psal. LXII). Sed triformis est
species desertorum. Est quippe desertum momentanea vanitas, quam
despicere vitae moderatione debemus; de quo deserto ascendere nos
oportet sicut dicitur: Quae est ista quae ascendit per desertum deliciis
affluens, innixa super dilectum suum? (Cant. VIII.) Deliciis affluimus
cum virtutibus abundamus, super dilectum innitimur, cum Deo ascribimus
quidquid boni operamur. Est aliud desertum Christianae simplicitatis,
humilitas, vocata desertum, quia fere nullus est Christianus, qui
studeat istud bonum plene operari. Per hoc desertum necesse est ut
ascendamus. Unde dicitur: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut
virgula fumi ex aromatibus myrrhae, thuris, etc. (Cant. III.) Sicut
virgula fumi ex aromatibus ascendimus, cum virtutum studio et disciplina
exercitati proximos ad bene agendi similitudinem incitamus. Est aliud
quoque desertum, innocentiae purioris simplicitas vel integritas: ad hoc
debemus ascendere, quia ad veram medicinam, ut simus sancti corpore et
spiritu debemus anhelare. Ascendamus ergo de deserto momentaneae
vanitatis, per desertum humillimae simplicitatis, ad desertum
integerrimae puritatis.
|
|