TIT. LXXXIII. De sagittis quibus utitur Dominus.

Dominus noster habet proprias sagittas quibus hostes suos vulnerat, et in brachio virtutis impugnat. Sunt autem tres sagittae quibus hostes sauciantur. Stimulus amissae pecuniae, quia valde tristatur dum instrumenta vivendi, et satellites voluptatum et divitias amisisse reminiscitur. Sequitur pestis corporalis molestiae, quae ut ejus vias ex animi potestate sopiat, eum quem ad peccatum festinare considerat, per corporis contritionem flagellat. Sequitur malleus infernalis memoriae, quia cum se homo, undique circumseptum pondere poenarum corporalium pensat, etiam ad illam quae fine caret angustiam oculos convertens, horribilem gehennae fornacem timida secum consideratione pertractat.