|
Non uno eodemque modo omnes qui ebrii sunt inebriantur. Aliud est vinum
malitiae, quod effluit de vite nequitiae, et a diabolo initium habuit,
qui amaritudines peccati et mortes humano generi propinavit: quo
inebriantur iniqui consimiles Holopherni. Aliud est vinum molestiae,
quod emanat de labrusca conditionis humanae, quae de suo acetum
iniquitatis apposuit. Hoc vino quisquis inebriatur, non injuste, sed
merito peccati sui a Deo poenam pati comprobatur. Aliud est vinum
gratiae, quod ex botro cypri, id est ex Conditoris largitate discurrit.
Et hoc est mustum quo sponsi filii inebriantur; quod mittitur etiam in
utres novos.
|
|