TIT. LXXXVII. De diversitate gradientium ad Deum.

Non omnes uniformiter gradiuntur ad Deum. Quidam tardo et pigro passu, sicut illi qui terrenorum curis impliciti vix aliquando respirant aut respiciunt, ut Dei recordentur. Quidam modesto incessu, sicut ii qui Dei servitio mancipati sunt, et Deo quidem serviunt, sed tamen erga seipsos indulgentiores existunt. Et alii veloci et rapido cursu properant, sicut ii qui super carnem suam se intuentes et se et transitoria contemnentes, celeriter proficiscuntur ad Deum, hoc solummodo cupientes, in pace quiescere in idipsum.