TIT. XCI. De variis portis.

Portas suas habet mundus quibus stulte ingredi nititur ad Deum. Quae sunt corrupta sensualitas, et incesta cupiditas. Unde est: Appropinquaverunt usque ad portas mortis (Psal. CVI). Portae inferi sunt caeca dispensatio et dura obstinatio: Portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Portae coeli sunt humilis potentia, quae est porta ferrea ducens ad vitam, et amoris concordia, quae est porta orientalis.