|
Christus quandoque dicitur germen seu radix, juxta illud: In die illa
radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur
(Isa. XI). Quandoque lignum vel truncus, ut ibi: Sapientia est lignum
vitae (Prov. III). Quandoque flos, ut: Ego sum flos campi (Cant. II).
Fructus quandoque, ut supradictum est. Levatus est Christus in crucem,
juxta illud: Cum exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum (Joan.
XII). Exaltatus fuit a terra in resurectione, juxta illud: Propter quod
exaltavit illum Deus, etc. (Philipp. II). Exaltatus fuit in ascensione,
juxta illud: Elevata est magnificentia tua super coelos (Psal. VIII).
Exaltatus in apostolorum praedicatione, juxta iliud: Exaltabor in
gentibus et exaltabor in terra (Psal. XLIV).
|
|