LIBER SEXTUS.

ADNOTATIONES ELUCIDATORIAE IN SCRIPTURAM, TRACTATUUM

MORALIUM FRAGMENTA, ETC.


TIT. I. De quadruplici potestate Christo data, et quadruplici statu creaturarum.

Data est mihi omnis potestas, etc. (Matth. XXVIII). Magno et inaestimabili gaudio mens nostra potest hilarescere, si quam eminenti gratia natura humana de morte translata sit ad gloriam curet attendere. Duplo enim amplius exaltata est quae cecidit, si attendas de quo statu ceciderit, et ad quem ascenderit. Lapsus enim est de animali et mortali ad mortuum. Primus enim homo factus est in animam viventem, id est, vitam animalem; et si animalem, etiam mortalem. Et corpus mortuum est propter peccata. Reparatio autem facta est de mortuo ad immortale et spirituale; quia secundus homo in spiritum vivificantem, hoc est, quidquid mortale inerat immortalitate absorbente. Tres autem in homine gradus constituo: mortalem, mortuum, immortalem. Mortuum peccatum dejecit de medio ad infimum, gratia erexit de infimo ad summum, ut non sit regressus de mortuo ad statum primi hominis animalem, sed magis fiat ascensus ad vitam secundi immortalem. Quatuor autem rationalis creaturae status esse discernuntur. Primus, creaturae miserae et mortalis; secundus, creaturae beatae sed mortalis; tertius, creaturae miserae licet immortalis; quartus, creaturae beatae et immortalis. In primo consistit creatura misera et mortalis; in secundo, creatura beata et mortalis; in tertio, creatura misera et immortalis; in quarto, creatura beata et immortalis. Primus status, creatura mortalis et misera, est homo injustus: propter conditionem mortalis, propter pravam voluntatem et peccatum miserrimus. Nam peccatum hominem facit miserum, ut merito ei dicatur: Miserere animae tuae, placens Deo (Eccli. XXX). Quasi dicatur: Miserere, licet misera est, quia beata esse potest. Secundus, creatura beata et mortalis, homo justus, mortalis ex jure conditionis, beatus ex habitu justitiae. David enim dicit beatitudinem esse illius hominis cui Deus accepto fert justitiam. Nam beatus justus vir cui non imputavit Dominus injustitiam. In hoc enim: beati sunt pauperes spiritu, beati mites (Matth. V), et caeteri. Tertius, creatura misera et immortalis, apostatae sunt angeli habentes miseriam immortalem, velut creatura quae immortaliter est miseriae deputata. Est enim immortalis propter aevum naturae indissolubilis, misera vero propter nequitiam malitiae insolubilis. Tria autem sunt quae concurrunt ad ejus miseriam: cruciatus invidiae, quo ex alieno successu scilicet hominis justi, tabescit invidia; tormentum conscientiae, quae, acerbissima dissectione in semetipsam cujus culpa talis facta est, nova rabie grassatur; imminentis terror gehennae, quae ipsos excutiat. Quartus status est creatura beata et immortalis, angelicus spiritus, quae contemplatione Creatoris beata, perennitate vitae et immortalis. In primo ergo statu, creatura misera et mortalis, est homo injustus. In secundo, creatura beata et mortalis, homo justus. In tertio, creatura misera et immortalis, spiritus apostaticus. In quarto, creatura beata et immortalis, angelicus spiritus. Homo quoque quadripartitae creaturae statui congruit. Quadripartita est potestas, quae Christo glorificato data est. Accepit enim potestatem justificandi, quae creaturam mortalem et miseram, beatam faceret, et vivificandi, qua beatam et mortalem, beatam et immortalem constitueret, et judicandi, qua beatam immortalem a misera et mortali discerneret, et glorificandi, qua discretam judicio, gloriosam et immortalem efficeret. De prima dicitur: Filius habet potestatem dimittendi peccata (Matth., XI). De secunda: Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X). De tertia: Timete eum qui potestatem habet corpus et animam mittere in gehennam (Matth. X). De quarta: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illis vitam aeternam (Joan. XVII). Prima quidem a misera et mortali tollit impietatem; secunda a misera et mortali excludit immortalitatem; tertia discretae a misera et immortali quae mutari non potest, commutandi in melius donat possibilitatem; quarta jam assumptae in gloriam, lucis inacessibilis exhibet claritatem. Prima ergo sanat interius, secunda exterius. Illa culpam amovens, haec poenam, eam quae ex peccato accidit corporaliter, non illam quae post corpus imminet aeternaliter. Nam ab hac tertia quae sequitur, potestas judiciaria discernit alios ad eam per hanc mortalitatis poenam nascendo, alios item ab ea quasi instanti pariter eximendo. Optimum ergo et justum est, ut omne genuflectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, in nomine Jesu (Philip. II). Quem propter passionem videmus gloria et honore coronatum: coelestium, propter potestatem glorificandi; terrestrium, propter potestatem justificandi; infernorum, propter potestatem judicandi mortuorum et vivorum. Propter potestatem vivificandi, creatura misera vel injusta et mortalis amplectetur et diligat potestatem justificandi. Creatura justa et mortalis praestoletur fideliter potestatem vivificandi. Creatura misera et immortalis, experiatur potestatem judicandi. Creatura beata et immortalis perfruatur feliciter potestate glorificandi.