TIT. C. De septem gradibus confessionis.

Septem sunt gradus confessionis: Cognitio peccati, poenitentia, cordis dolor, oris confessio, carnis maceratio, operis correctio, et bonitatis perseverantia. Tres intus et tres foris, septimus intus et foris prospicit. Ut igitur vera sit et fructuosa confessio, primo gradu necessaria est cognitio peccati, in qua tria necessaria sunt: ut videas quid egeris, quantis scilicet contumeliis affeceris corpus tuum, possidens vas tuum ad immunditiam et vilitatem, non in sanctificatione et honore; secundo, quid merueris, considerans ignem scilicet illum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV), et caetera mala quae in poenalibus locis cumulantur et crescunt; tertio, inspicias quid amiseris, bona certe illa quae oculus non vidit, etc. (I Cor. II). Horum consideratione perterritus transi ad secundum gradum, qui est poenitentia, et ipsa triformis est: ut poeniteat te quod in luto faecis et miseriae peccati diutius jacuisti, poenitentiam agas, corpus conteras, et furibundo carnis asello incentivorum semina subtrahens, poenitenda non admittas amplius, ne vulnus vulnere geminans frequenter confringas ossa animae tuae. Sic cognoscens et poenitens transvola ad tertium gradum qui est dolor cordis. Et hic triplex: acer, acrior, acerrimus. Acer dolor, quia Creatorem offendisti, cujus legem cum coelestia et terrestria conservent in tanta republica Dei, tu solus peregrinus es, imperatoriae majestatis dexteram contemnens. Acrior, quia cum Creatore Patrem etiam ad iram provocasti, qui tibi ministrat siderum cursus et fructuum ubertatem. Acerrimus, qui pertranseat animam, quod beneficium contempseris ejus qui dolorem crucis sustinuit, ne dolorem amplius sustineres inferni. Sic in interiori homine justitiae generatae surculus erumpat in arborem, et quod conscientia tenet, lingua loquatur, ut ascendas ad quartum gradum, qui est oris confessio. Quae debet tripliciter fieri: pure, humiliter, fideliter. Pure, ut nihil subticeas, sed omnem putredinem evomas vitiorum; humiliter, ut quod in ore, sit in corde. Nam utrique reges, David et Saul dixerunt: Peccavi, sed Saul audivit: Transtulit Dominus regnum tuum a te, et dabit illud aemulo tuo (I Reg. XV). David autem: Transtulit Dominus peccatum tuum, et non morieris (II Reg. XII). Quia confessio Saulis, quae in ore fuit, non fuit in corde; et humilitas quae in ore David exstitit, in corde radicavit. Fideliter, ut in fide Ecclesiae credat sibi peccata dimitti, quia Cain et Judas pure et humiliter confessi sunt, sed non fideliter, quia alter desperans ad laqueum cucurrit, alter illud grande scelus evomuit: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Gen. IV). Sequitur quintus gradus. Maceratio carnis, quae jejuniis et vigiliis attenuanda est, ne nova prurigine ad voluptuosam vitam revolet. Haec quoque tripliciter fiat: licenter, quia quod fit sine licentia, vanae gloriae deputabitur non mercedi; occultae, ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI); discrete, ut fiat pro corporis capacitate. Sic illuminatus procedit ad sextum, qui est correctio operis, ut omnes sensuales motus frenis continentiae refrenans, veniat ad septimum gradum, qui est perseverantia bonitatis. Et in hoc septimo vocabit te Dominus cum Moyse de medio caliginis, et in ipsam divinitatis turbam interiores oculos infiget. Hanc perseverantiam faciunt exspectatio praemiorum, poenarum recordatio, primitiae spiritus et donum coeleste. Pro hac septemplici confessione in tribus gradibus dicitur: Corde creditur ad justitiam (Rom. X), in aliis tribus, Oris confessio fit ad salutem (ibid.). Septimus currit per omnes gradus. Hanc confessionem quatuor impediunt: Pudor, quo quae commisimus, erubescimus confiteri. Huic tripliciter obviandum est, consideratione rationis, quae confiteri monet; reverentia intuentis Dei, quem nil latet; majoris confusionis comparatione, quoniam in futuro cuncta crimina omnibus patebunt. Secundo timor, qui plerosque opprimit ne gravi poena percellantur et eam ferre non possint. Huic similiter tribus occurrendum est: considerando quam gravis sit poena gehennae, quam longa et infructuosa; econtrario quod poenitentia praesens levis, momentanea fructuosa. Vere qui timent pruinam, irruet super eos nix (Job VI). Tertio spes, quae multos obruit, dum praesentia cupientes conscientias aperire nolunt, ne si quales sunt hominibus apparerent, ad nulla praesentia bona conscenderent. Contra quam inculcandum est bona hujus saeculi quam incerta et momentanea, futura quam sint certa et aeterna. Quarto desperatio multos interimit, quia metuunt ne possint continere. Contra hanc vigor confessionis, gratia humilitatis, et confirmationis illius est aperienda constantia.