TIT. CIII. De tribus testimonium perhibentibus in coelo, et totidem in terra, et totidem in inferno: rursum.

Tres sunt qui testimonium dant in coelo. Pater et Filius et Spiritus sanctus. Tres in terra Spiritus, aqua, et sanguis (I Joan. V). Similiter in inferno: ut in Isaia legimus: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI). Duo mala sunt ignis et vermis; altero roditur conscientia, altero concremantur corpora. Tertium additur desperatio, quae in eo utique intelligitur quod dicitur: Non morietur, et non exstinguetur. His qui in coelo sunt datur testimonium beatitudinis; his qui in terra, justificationis; his qui in inferno sunt, damnationis. Primum est gloriae, secundum gratiae, tertium irae.