TIT. CV. De nomine Christiano, etc.

Christiani a Christo nomen acceperunt; et opus est ut sicut haeredes sunt nominis, ita sint imitatores sanctitatis. Tria ergo sunt quae in Christo nobis expressa plenis viribus exercere debemus: videlicet improbare vivaciter saeculi vanitatem, quia et Christus ne rex constitueretur a turbis aufugit; exercere viriliter patientiam, quia et Jesus sicut agnus occisus est; et veraciter habere geminam charitatem, quia Jesus pro inimicis oravit.