TIT. CVII. De armis virtutis et nequitiae. |
Arma virtutis, quibus arma nequitiae expugnantur sunt haec: plena peccati cognitio, quae expellit tenebras voluptatis; poenitentialis afflictio contra venenum iniquitatis; sufficiens et digna correctio in mutatione pristinae voluntatis; perseverantiae plena successio, ut perfecta subrogetur custodia sanitatis. |