TIT. XI. Qualis sit rector erga subditos.

Curandum est ut rectorem subditis et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina. Et inter haec sollicita circumspectione providendum ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa, ut insit et juste consulens misericordia, et pie saeviens disciplina. Hinc semivivo vinum et oleum adhibetur, ut per vinum mordeantur vulnera, per oleum foveantur, et sit in vino morsus severitatis, et in oleo mollities pietatis, fiatque ex utroque temperamentum quoddam. Quo videlicet nec multa asperitate exulcerentur subditi, nec nimia lenitate solvantur. Unde in arca foederis cum tabulis virga simul et manna est quia cum Scripturae sacrae scientia in arca pectoris sicut est virga districtionis, sic et manna dulcedinis. Hinc David: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII). Virga enim percutimur, baculo sustentamur. Sit ergo districtio virgae quae feriat; sit et consolatio baculi quae sustentet; sit amor, sed non emolliens; sit rigor, sed non exasperans; sit zelus non immoderate saeviens, et pietas non plusquam expediat parcens.